Latinitas nondum censa

Vita Marci Antonii (Plutarchus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vita Marci Antonii est libellus biographicus de M. Antonio triumviro a Plutarcho Chaeroneensi saeculo I p.C.n. compositus et in serie Vitarum parallelarum comprehensus; in qua serie Plutarchus comparationem facit inter Demetrium Poliorcetem et Antonium. Fontes varios adhibuit : Ciceronis Orationes Philippicas; Augusti libros De vita sua; Asinii Pollionis Historias; Q. Dellii Historias; historiam ab Olympo scriptam, Cleopatrae medico; fortasse etiam memorabilia ab aliis conscripta de morte Antonii et Cleopatrae; sine dubio fontes orales sicut Philotas Amphissensis medicus, Lampriae (Plutarchi avi) amicus, qui de coquina palatii Alexandrini narraverat.

Plutarchus breviter describit cenas Antonio a Cleopatra datas anno 41 a.C.n., opere fortasse Q. Dellii utens, atque cenam a Sex. Pompeio Miseni datam anno 39 a.C.n..

Haec vita, a Thomasso North Anglice versa, fons fuit ludi scaenici Antony and Cleopatra a Shakesperio scripti.

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • E. G. Huzar, Mark Antony: a biography. Minneapoli, 1978
  • R. Scuderi, Commento a Plutarcho: Vita di Antonio. Florentiae, 1984


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.