Claudius Piron

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Claudius Piron anno 2005 in Congressu universali esperantistarum Gesoriaci celebrato

Claudius Piron (natus die 26 Februarii 1931 Namurci, mortuus die 22 Ianuarii 2008 Villae Glannis/Pagi Valdensis) Helveticus interpres psychologusque fuit. Insuper et opera varia scientifica pepigit, de imperialismo linguistico imminenti et de communicationis internationalis rebus praesertim ubi linguam Esperanticam aptissimam esse et fore putavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Piron scholam interpretatoriam Universitatis Genevensis frequentavit antequam annis a 1956 ad 1961 apud praetorium Nationum Unitarum Neoeboraci operam daret. Ibi in linguam Francogallicam conversiones fecit e linguis Anglica, Sinensi, Hispanica, Russica. Postea annos octo in servitio Ordinis mundi sanitarii in Asia et Africa laborabat. Studiis psychoanalysis atque psychotherapiae finitis inde ab anno 1969 in regione Genevensi in isto campo agere coepit, ex anno 1999 Villae Glannis (Gland) laboratorium suum habuit. Annis a 1973 ad 1994 psychologiam et artem educatoriam in Universitate Genevensi quoque docebat et psychologos tirones adiuvabat in officiis professionalibus bene implendis.

In praelectionibus et scriptis plurimis quaestiones psychologias quoad communicationem internationalem indagavit tractavitque. Insuper scripsit - et id saepe sub pseudonymo - fabulas Milesias, poemata, fabellas. Tamquam scriptor linguam Esperanticam omnibus aliis semper anteposuit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

De Esperantico et idiomatibus generatim[recensere | fontem recensere]

  • Esperanto: ĉu eŭropa aŭ azia lingvo?, 1977.
  • Esperanto: eine linguistische Standortbestimmung. Saarländischer Esperanto-Bund, Saraviponte 1980.
  • Psikologiaj reagoj al Esperanto. Pro Esperanto, Vindobonae 1989.
  • Esperanto el la vidpunkto de verkisto . Pro Esperanto, Vindobonae 1989.
  • La bona lingvo (Die gute Sprache). Abhandlung über Umgangs-Esperanto als Literatursprache. Wien 1989.
  • Le défi des langues – Du gâchis au bon sens. L'Harmattan, Lutetiae 1994.

Fabulae Esperantice[recensere | fontem recensere]

  • 1976: Ĉu vi kuiras ĉine? (mythistoria criminalis)
  • 1977: Malmalice (poesis)
  • 1978: Ĉu li bremsis sufiĉe? (mythistoria criminalis)
  • 1978: Kiel personeco sin strukturas (praelectio)
  • 1980: Ĉu li venis trakosme? (mythistoria criminalis)
  • 1982: Ĉu ni kunvenis vane? (mythistoria criminalis)
  • 1982: Ĉu ŝi mortu tra-fike? (mythistoria criminalis, sub pseudonymo Johán Balano)
  • 1983: Gerda malaperis (mythistoria criminalis)
  • 1984: Lasu min paroli plu! (liber definitivus in modo fabulae)
  • 1985: Ili kaptis Elzan! (fabula idiomate faciliori scripta)
  • 1986: Ĉu rakonti novele? (mythistoriunculae criminales)
  • 1988: Sen pardono (liber definitivus)
  • 1989: Vere aŭ fantazie (fabulae)
  • 1990: Dankon, amiko! (fabula idiomate facillimo)
  • 1991: La kisa malsano (liber definitivus in modo fabulae)
  • 1982: Frandu Piron (phonocapsula)
  • 1995: Vivi estas miri (anthologia)
  • 1995: La Dorsosako de Panjo Rut (una cum Sándor J. Bakó, fabulae)
  • 1995: Tiaj ni estas (tomus primus: La dorsosako de panjo Rut’) (una cum Sándor J. Bako, fabulae)
  • 1997: Tien (mythistoria phantastica)
  • 2000: Tiaj ni estas (Band 2: La kisa malsano) (una cum Sándor J. Bako, fabulae)
  • 2002: Tiaj ni estas (Band 3: La meteoro) (una cum Sándor J. Bako, fabulae)
  • 2007 Dio, psiĉjo kaj mi (fabula Milesia). Internacia Esperanto Muzeo, Vindobonae, 173 paginarum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]