Claudette Werleigh

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Claudette Werleigh
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 26 Septembris 1946; Cap-Haïtien
Patria: Haitia

Officium

Officium: Prime Minister of Haiti
Munus: Legatus, Primus minister

Claudette Werleigh (ad Caput Haitianum nata, nomine Claudette Antoine, die 26 Septembris 1946) est politica Haitiana et operum caritatis internationalium rectrix.

Filia mercatorum coffeariorum (patre insuper legato ad parlamentum Haitianum), in scholis Catholicis educata, Claudette Werleigh medicinae in Hispania studuit. Insuper alumna est Instituti Cooperationis Regionalis de Educatione Adultorum (CREFAL) in Mexico et universitatis Haitianae ad Portum Principis. Apud Caritatem Haitianam et Internationalem ab anno 1976 usque in 1987 operam dedit. Ministra a rebus socialibus patriae meruit breviter anno 1990 praeside Ertha Pascal-Trouillot, sed sub praeside Ioanne Bertrando Aristide ministra fuit a rebus externis et religiosis a die 1 Septembris 1993 ad 16 Maii 1994 rursusque a die 8 Novembris eiusdem anni ad 7 Novembris 1995, etiam prima ministra ab hoc die ad 6 Martii 1996. Deinde a parlamento reiecta e patria migravit et in Suecia iuxta Institutum Vitae et Pacis ab anno 1999 usque in 2007 operam dedit. Denuo apud Pacem Christi in Belgia institutam secretaria generalis et ab anno 2010 legata de pace laboravit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Haitiani 1992–