Antonius Rodrigue

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Antonius Rodrigue
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: Februarius 1970; Portus Principis
Patria: Haitia

Officium

Munus: politicus

Antonius, vulgo Antonio Rodrigue (natus in oppido Ouanaminthe die 27 Ianuarii 1954) est politicus Haitiae. Ad Capite Haitiano educatus, alumnus est Instituti Nationalis Administrationis Rectionisque et Studiorum Superiorum Internationalium iuxta universitatem Civicam Haitianam. Studia deinde superiora Brasiliopoli apud Institutum Rio Branco persecutus est. In legationibus variis Haitianis operam dedit Genavae, Lutetiae, Matriti, Novi Eboraci iuxta Nationes Unitas, Vasingtoniae ad ordinem civitatum Americanarum, Bruxellis iuxta Unionem Europaeam, etiam Nassau in urbe insularum Bahamensium. A die 20 Martii 2017 minister a rebus externis Haitianus meret.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Haitiani 1992–