Cista Ficoroni
Cista Ficoroni est cista aenea cylindrata, sigillis et caelaturis praestantibus ornata, quae in tumulo muliebri Praenestino reperta est. Secunda parte quarti saeculi a.C.n., ut quibusdam peritis visum est, fabricata est in officina Romana. Ita dicta est quia antiquarius Franciscus de' Ficoroni (1664-1747) eam invenit ac primus possedit (hodie in Villa Iulia Romae servatur). Olim haec cista suppellectilem ad munditias muliebres pertinentem capiebat atque domina eam secum sepulchro intulit. Celeberrima est cista Ficoroni quia antiquissimum opus artis est quod nomen Romam in sese legendum praebeat.
De titulo
[recensere | fontem recensere]In operculo cistae inscriptio archaeva duabus lineis incisa sic legitur :
- NOVIOS PLAUTIOS MED ROMAI FECID
- DINDIA MACOLNIA FILEAI DEDIT[1]
Quod in linguam Latinam scholasticam hodiernam conversum diceretur : "Novius Plautius me Romae fecit. Dindia Macolniae (/Magulniae) filiae dedit."
Philologi non arbitrantur eandem feminam duobus nominibus gentiliciis designari potuisse, sed Dindiam matrem, Macolniam filiam fuisse cuius nomen genus femininum gentilicii paterni (Macolnius, id est maritus Dindiae?) esse potuit ; quocirca "Macolnia" tamquam dativum casum archaevum interpretari fortasse debemus[2]. De dono nuptiali ageretur.
Novius praenomen Campanum fuisse videtur. Unde archaeologus Italianus Philippus Coarelli[3] coniecit eum libertum illustris gentis plebeiae Plautiorum fuisse potuisse, officinae fabrorum aerariorum a patrono praefectum.
Certe hoc egregium opus testatur tunc temporis artifices sollertes et praeclaros Romae iam fuisse.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Cista Ficoroni, circiter 77cm alta, constat e tribus pedibus figuratis, corpore caelaturis ornato et operculo sigillis et caelaturis decorato.
Operculum
[recensere | fontem recensere]Tria sigilla velut manubrium quoddam operculo efficiunt : in medio stat deus Dionysos, pallio semivelatus, qui bracchia in utrumque latus porrigit atque manus in cervicibus duorum satyrorum paene nudorum -inguinibus arrectis et auribus acutis insignes sunt- reponit. Qui satyri, pellem ferinam in pectore annodatam tantum gerentes, et ipsi humerum dei manu tangunt. Unus ex eis etiam rhytium quoddam in altera manu habet. Stilus horum signorum ab operibus aeneis in Etruscis officinis illo tempore fusis nihil differt.
Sub pedibus eorum inscriptio supradicta incisa est, dum ipsum operculum caelaturis duobus circulis dispositis ornatum est : in circulo interiore leones et grypes exadversum euntes, in circulo exteriore venatio aprorum cervorumque.
Pedes
[recensere | fontem recensere]Tres pedes aenei in eandem formam primum seorsum conflati sunt ac deinde corpori cistae adfixi[4]. Hi pedes unguibus acutis (felidae alicuius?) ranae innixis finiuntur. Supra in parte plana propter parietem cistae tres figurae exprimuntur : deus alatus Eros, Hercules clava et pelle leonina agnoscendus iuvenisque sedens qui vulgo creditur esse Iolaus, comes Herculis. Pedes quoque stilo Etrusco sunt.
Corpus cistae
[recensere | fontem recensere]Circum corpus cistae caelaturae tribus zonis explicantur : zona suprema capita Medusae inter palmulas et curva ornamenta conspicua sunt, infima vero grypes cum palmis alternantes, in media variae scaenae ad fabulam Argonautarum apud Bebryces pertinentes : Pollux Amycum arbori adligans, circumstantibus dea Athena et pluribus Argonautis ; navis Argo ad litus e qua nonnulli iuvenes egrediuntur, dum alii intra remanent ; Pollux pugilatu sese exercens adversus saccum arbore pendentem ; iuvenes prope fontem bibentes vel amphoram implentes (aquatum enim adpulerant Argonautae). E dispositione figurarum et modo operandi iudicantes, historici artis existimavere exempla in his scaenis imitata usque ad picturam Graecam classicam referri posse[5].
De interpretatione
[recensere | fontem recensere]Argumenta caelaturarum et signorum cum matrimoniali proposito convenire possunt. Etenim praesentes sunt dei thiasi Bacchici et amoris : Satyri, Dionysos, Silenus, Eros. Praesentes quoque heroes iuventutis athleticae qui periculosa incepta susceperunt : Hercules, Pollux, Iason... Notabile est omnes personas masculini generis esse praeter Athenam quae dea virgo fuit.
Postremo coniectura alia a nonnullis eruditis proposita est, gentem Macolniam Pollucem tamquam mythicum genitorem venerari potuisse. Qui mos enim maiorum mythicorum praeferendorum apud illustres gentes tam Romanas quam Italicas tunc temporis floruit[7].
Etiamsi cista Ficoroni arte praestantissima est, tamen plurimae cistae aeneae eiusdem generis in tumulis Praenestinis inventae sunt : itaque nisi nomen Romam incisum legissent, omnes archaeologi credidissent hanc cistam cum ceteris in officina Praenestina fabricatam esse. Itaque optandum est ne collector Romanus eam inscriptionem octavo decimo saeculo addiderit, pretii augendi causa...
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ CIL 1, 561
- ↑ Alterum dativum archaevum Praenestinum huiusmodi (Fortuna, CIL 1, 60) refert Alfredus Ernout, Morphologie historique du latin, 1974, p.21. Nihilominus propinquitas formae "fileai" ad contrariam interpretationem facit.
- ↑ L'art romain... p.208.
- ↑ Unus ex eis tamen posteriore aetate refectus est. In altero legitur nomen MAQVOVLNA incisum.
- ↑ Coarelli p.216.
- ↑ Coarelli p.210.
- ↑ Coarelli p.218.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Philippus Coarelli, L'art romain : des origines au IIIe siècle av. J.-C.. - Parisiis : Picard, 2011, pp207-218. ISBN 978-2-7084-0904-0.(Hic liber primum Italiane editus est sub titulo : Le origini di Roma : la cultura artistica dalle origini al III secolo a. C., Mediolani, 2011). ISBN 978-88-16-60448-3
- Tobias Dohrn, Die Ficoronische Ciste in der Villa Giulia in Rom. Berolini : Gebr. Mann, 1972. (Monumenta Artis Romanae ; XI). ISBN 3-7861-2184-2
- Emmanuel Dupraz, "La ciste Ficoroni CIL I2 561, le vers saturnien et le locatif singulier des thèmes en -ā- en latin archaïque", Revue de philologie, de littérature et d'histoire anciennes, 2006LXXX), 285-303
- Denise Rebuffat-Emmanuel, "A propos de la ciste Ficoroni", Revue Archéologique, 1975ː 73-79
- Agnès Rouveret, "La ciste Ficoroni et la culture romaine du milieu du IVe siècle av. J.-C", Bulletin de la Société nationale des Antiquaires de France, 1994ː 225-242
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad cistam Ficoroniam spectant.
- The Praenestine cistae