Saccus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Saccus (discretiva)

Saccus cannabinus
Sacci chartacei

Saccus[1] (a Graeco σάκκος) est vas flexibile ex tela, corio, charta, plastica, vel alia materia factum, quo res portantur et servantur. Sacculus in quo pecunia crumina vel marsuppium appellatur. Graeci et Romani antiqui aliquando sacco vinario vinum transmittebant, ut defaeceretur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad saccos spectant.