Eunuchus (Menander)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Eunuchus (Εὐνοῦχος) fuit comoedia Graece a Menandro saeculo IV a.C.n. exeunte seu III ineunte docta. Fragmenta nonnulla brevia supersunt; insuper legere possumus et versionem Latinam a Terentio sub eodem titulo anno 161 a.C.n. compositam, et versus de hac comoedia quos Persius in Satura quinta inseruit.

Personae dramatis fuerunt, inter alias, Chrysis meretrix (quam Terentius in Thaidem convertit), Chrysidis amator Chaerestratus (Phaedria Terentianus), servus Davus (Parmeno Terentianus), pater Chaerestrati Simon.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Persius, Saturae 5.161 cum scholiis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Augustus Meineke, Menandri et Philemonis reliquiae (Berolini, 1823 Textus) pp. 67-71 (Graece)


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.