Christianus Wolffius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Christianus Wolffius
Res apud Vicidata repertae:
Christianus Wolffius: imago
Nativitas: 24 Ianuarii 1679; Vratislavia
Obitus: 9 Aprilis 1754; Salinae Saxonicae
Patria: Regnum Borussiae

Consociatio

Religio: Lutheranismus

Memoria

Laurae: Fellow of the Royal Society

Christianus Wolffius, vulgo Christian Wolff (Vratislaviae die 24 Ianuarii 1679 natus - Salinis Saxonicis die 9 Aprilis 1754 obiit) fuit philosophus et iuris consultus Germanicus aetate Illuminationis. Almae matres eius fuerunt Universitas Litterarum Ienensis et Alma Mater Lipsiensis.

Amicus Godefridi Guilielmi Leibnitii fuit et suam cosmologiam, ontologiam, psychologiam et ius naturale initus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Tabula commemorativa Vratislaviensis

Wolffius quamquam theologiae studiosus Iensensis in mathematica philosophicaque artibus intentus (e.g. scriptis Cartesii et Ehrenfried Gualterii de Tschirnhaus; in eius opus »Medicina mentis« vel commentarios concinnavit) Leibnitium cognovit.

Anno 1703 Lipsiae in mathematica et philosophia habilitationem obtinuit sed rege Carolo XII invadente anno 1706 Lipsia rei relinquenda fuit. Leibnitio commendante anno 1707 Salinis Saxonicis in Alma Matre Halensi mathematicam atque scientias naturales docere potuit.

Methodus stricte mathematica atque claritate notionum in praelectionibus multos sectatores habuit; a pietismi asseclis autem fama eius denigrata est, ut Fridericus Gulielmus I (rex Borussiae) eum dimittendum esse censeret. Sub minis poenae capitalis die uno Salinis Saxonicis et triennio Saxoniae valedicere debuit. Cum iste vir paulo post Marburgi reinstitutus et causa ei vincta esset, Fridericus II, qui ipse scriptum quoddam Wolfii Francogallice interpretatus erat, eum Salinas Saxonicas revocavit ubi anno 1740 consiliarius a secretis, cancellarius universitarius vicarius et professor iurium naturalis internationalisque creatus est. Anno 1743 denique cancellarius fuit et ex anno 1745 comes liber.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Meritum Wolfii maximum in omnibus scientiis accurate ordinandis fuisse videtur. Philosophia eius rationalismo obtemperans vulgarizatio systematum Leibnizianum putari potest; quibus rebus confectis doctrinas Leibnizianas metaphysicas (e.g. monadologiae) demystificabat. Etiam quoad idioma Theodiscum multa fecit in terminis technicis philosophicis excogitantdis et genere scribendi sobrio atque intelligibli colendo.

Diu artem cogitandi in Germania ducebat illuminismo semitas in Europa centrali parans. Vel Immanuel Kantius de Wolffio dependens erat usque Criticae editionem. Metaphysica in ontologiam, cosmologiam, psychologiam rationalem et theologiam naturalem dividit, quod systema etiam apud Kantium.

Wolffius multum et multa scripsit: omnes scientias tam mathematicas quam philosophicas saltem tetigit lingua Latina atque, versione compendiaria, lingua Theodisca. Libri definitivi saepe titulo »Vernünftige Gedanken etc.« incohantur.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Anfangsgründe aller mathematischen Wissenschaften (1710; Latine, Elementa malheseos universae, 1713-1715)
  • Vernünftige Gedanken von den Kräften des menschlichen Verstandes (1712)
  • Vern. Ged. von Gott, der Welt und der Seele des Menschen, auch allen Dingen überhaupt (1719)
  • Vern. Ged. von der Menschen Thun und Lassen (1720)
  • Vern. Ged. von dem gesellschaftlichen Leben der Menschen (1721)
  • Vern. Ged. von den Wirkungen der Natur (1723)
  • Vern. Ged. von den Absichten der natürlichen Dinge (1724)
  • Vern. Ged. von dem Gebräuche der Theile in Menschen, Thieren und Pflanzen (1725)
  • Philosophia rationalis, sive logica (1728)
  • Philosophia prima, sive Ontologia (1729)
  • Cosmologia generalis (1731)
  • Psychologia empirica (1732)
  • Psychologia rationalis (1734)
  • Theologia naturalis (1736-1737)
  • Kleine philosophische Schriften, (1736-1740).
  • Philosophia practica universalis (1738-1739)
  • Jus naturae and Jus Gentium (1740-1749)
  • Philosophia moralis (1750-1753).

Lege etiam (Italice)[recensere | fontem recensere]

  • M. Campo Cristiano Wolff e il razionalismo precritico, 2 vol., Mediolani (anno 1939)
  • S. Vanni Rovighi L'ontologismo critico di Wolff Mediolani (1941)
  • N. Merker Wolff e la metodologia del razionalismo in Rivista critica di Storia della Filosofia (1967), 271-293

Nexus externi[recensere | fontem recensere]