Charaxinae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lepidoptera2Butler.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Rhopalocera 
Superfamilia : Papilionoidea 
Familia : Nymphalidae 
Subfamilia : Charaxinae 
Doherty, 1886

Charaxinae sunt subfamilia papilionum familiae Nymphalidarum cui sunt circa quadringenti species, zonas tropicas plerumque habitantes, sed nonnullae in temperatas Americae Septentrionalis, Europae, Sinarum, et Australiae australis regiones extenduntur. Maiores variationes inter species fiunt. Exempli gratia, nonnulli sunt magnitudinis mediae et aurantia clara supra, sed cani maculosi infra.[1] Hi colores sub alis folia mortua imitantur cum cessent, quia eorum ala clauduntur.[1] Alis posterioribus sociorum huius subfamiliae margines serratae sunt, paucis exceptis.

Adulti, robustissimi, cito volitant, et multi liquida ex cadaveribus, stercore, fructibusque putridis bibere vehementer malunt, potius quam nectar ex floribus.[1] Mares territoria constituunt, atque truncis, ramis, et etiam terrae insident.[1] Ova sunt rotunda et glabra, plerumque apice aliquantulum concavo praedito.

Nonnulla genera huius subfamiliae (praecipue Charaxes, Agrias, et Prepona) sunt collectoribus papilionum gratissima.

Genera[recensere | fontem recensere]

Tribus Charaxini Guenée, 1865

Tribus Euxanthini Rydon 1971.[2]

Tribus Pallini Rydon, 1971

Tribus Prothoini Roepke, 1938

Tribus Preponini Rydon 1971.[2]

Tribus Anaeini

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Daniels 2003:12.
  2. 2.0 2.1 Rydon 1971.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Daniels, Jaret C. 2003. Butterflies of the Carolinas. Cantabrigiae Minnesotae: Adventure Publications, Inc. ISBN 1591930073.
  • Rydon, A. H. B. 1971. The systematics of the Charaxidae (Lepidoptera: Nymphaloidea). Entomologists Record 83:219-233, 283-287, 310-316, 336-341, 384-388, 6 figurae, 4 laminae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Charaxinas spectant.