Roman numeral 10000 CC DD.svg

Centrifugium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Centrifugium supra mensa in laboratorio. Parti rotanti, rotor appellata, sunt foramina ad angulum contra verticalem fixa, quae intra canthum argenteum videntur.
Parvum centrifugium ad proteina et alias res praecipitandas adhibitum.

Centrifugium[1] est apparatus qui rem in orbem circa axem fixum agit (ut in circulo circumagatur), vim perpendicularem ad axem versandi (extra) adhibens, quae vis potentissima esse potest. Centrifugium principio sedimentationis operatur, ubi acceleratio centrifugalis efficit ut particula substantiaeque densiores vel graviores extra per cursum radialem moveantur. Eodem tempore, res minus densae vel graves summoventur et ad centrum moventur. In laboratorii centrifugium quod tubis exemplariis utitur, acceleratio radialis efficit ut particula graviora ad imum tubum considunt, cum particula leviora ad summam partem consurgant.[2]

Sunt tria centrifugiorum genera, quoque ad varias adhibitiones proprias designato. Centrifugia industrialia plerumque in fabricando et quisquiliis tractandis ad solida suspensa praecipitanda et ad liquida immiscibilia separanda adhibentur. Exemplum est separator cremi in lactariis aliquando visus. Centrifugia celeritatis amplae et ultracentrifugia, quae accelerationem valde magnam suppeditare possunt, etiam nanoparticula separant, moleculis massarum variarum non exclusis.

Magna centrifugia adhibentur ad circumiecta gravitatis vel accelerationis magnae simulanda; exempli gratia, pro exercitatione gravitatis altae gubernatoribus exploratoriis designata. Centrifugia magnitudinis mediocris in machinis lavatoriis et in nonnullis piscinis adhibentur.

Centrifugia gasii ad isotopos separandos adhibentur, ut ad fomes nucleares? pro isotopis fissilibus ditandos.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Georgius Juranits, Praecipuum Atque fundamentalem in Neutoniana motuum Planetariorum Theoria errorem Pluribus demonstrat argumentis (Pesthini: Typis Joannis Thomae Trattner, 1818), 25.
  2. Mikkelsen et Cortón 2016.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Leung, Wallace Woon-Fong. 1998. Industrial centrifugation technology. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0070371911.
  • Mikkelsen, Susan R., et Eduardo Cortón. 2016. Centrifugation Methods." In Bioanalytical Chemistry, capitulum 13, pp. 247–267. Ed. 2a. Hoboken Novae Caesareae: John Wiley & Sons. ISBN 9781119057703, ISBN 9781119057635.
  • Taylor, R. N., ed. 1995. Geotechnical centrifuge technology. Londinii et Novi Eboraci: Blackie Academic & Professional. ISBN 0751400327.
  • White, William Joseph. 1964. A history of the centrifuge in aerospace medicine. Sanctae Monicae Californiae: Biotechnology Branch, Advance Space Technology, Missile & Space Systems Division, Douglas Aircraft Company.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad centrifugia spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide centrifugium in Victionario.