Catharina Kipping

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Catharina Kipping anno 2014

Catharina (Theod: Katja) Kipping (nata die 18 Ianuarii 1978 Dresdae) rerum politicarum perita Theodisca factionis Sinistrae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Kipping anno 1996 scholam Dresdae finivit et testimonium maturitatis accepit. Deinde unum annum Gatschinae in Russia auxilium sociale sua sponte dedit. Tum in patriam revertebat et Dresdae philologiae Slavicae litteris Americanis atque iurisprudentiae studebat et anno 2003 magistra artium facta est. Marito nupsit, filiam habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Kipping ab anno 1998 sodalis Factionis Democratici Socialismi (PDS) erat. Annis 1999 - 2003 legata ad consilium urbis Dresdae, annis 1999 - 2005 legata ad senatum terrae Saxoniae erat. Ab anno 2005 Kipping legata ad Dietam Foederalem Germaniae est. Ab anno 2007 Kipping praeses vicaria novae conditae factionis Sinistrae erat. Die 3 Iunii 2012 una cum Bernhardo Riexinger praeses suae factionis est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharina Kipping spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]