Jump to content

Castra aestiva

E Vicipaedia
Qui castra aestiva frequentent ludis foris in lacubus saepe fruuntur.

Castra aestiva, vel breviter aestiva (n.pl.), sunt institutum vel ratio plerumque impubibus vel adulescentibus dicata quae menses aestivos in nonnullis civitates habetur. Pueri et adulescentes qui aestiva frequentent aestivatores[1] fortasse appellari possunt. Inter traditiones permultorum castrorum aestivorum sunt hiking, oreobatia, canoeing, natatio, artificia manuum, athletica et alii ludi, ac conventus hilari circa ignem. Castra noviora praecipuas res praebent; exempli gratia, castra artibus activis, musicae, magicae, computatris, quaestui linguae, mathematicae, impubibus debilibus, et observationi victus rationis favere possunt. Nonnulla castra aestiva in religionibus cooptantur, sicut castra a gregibus Christianis et variis sectis Iudaicis exercita.

Puellae in castris aestivis Monte Regali in urbe mense Iulio 1941.
Prima castra aestiva in Civitatibus Foederatis Gunnery Camp, anno 1861 condita, habetur.[2]
Puellae in "schola feriarum" annis 1890 exeuntibus rationem lecti strati discunt, schola quae hodie castra aestiva appellari videtur.
Puer in castris aestivis rochetae exemplar in Starbase Kelly Lackland Air Force Base Texiae die 10 Augusti 2007 accendit. Starbase Kelly, 433rd Airlift Wing Aeris Exercitus Civitatum Foederatarum auctore, est castra dierum quinque quae educationem in mathematica, scientia, et technologia discipulis graduum quarti, quinti, et sexti quaque aestate praebent.

Primum multorum castrorum aestivorum propositum est progressus educationis vel culturae. Campi castrorum aestivorum sinere possunt ut impubes in circumiectis innocuis pericula sana adeant.

Secundum Societatem Castrorum Americanam, sunt in Civitatibus Foederatis circa septem milia castrorum pernoctantium et quinque milia castrorum diurnorum, a pluribus quam 11 milliones impubum et adultorum quotannis frequentatorum.[3]

Organizationes iuvenum, sicut Boy Scouts, Girl Scouts, sodales 4-H, Centra Civitatis Iudaica, YMCA, et Camp Fire, et alii greges in religionibus cooptati multa castra cum suis structuris conformata habent.

Nexus interni

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "1861—The Gunnery Camp is founded," www.acacamp.org.
  3. "Facts and Trends," American Camping Association.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]