Coordinata: 46°02′48″N 73°06′57″W / 46.046772°N 73.115741°W / 46.046772; -73.115741

Castellum Richelaeum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Locus castelli et ostii fluminis.
Castellum Sancti Ioannis et alia castella in Flumine Richelaeo circa 1666.

Castellum Richelaeum[1] (Francice Fort Richelieu) est castellum historicum in Municipalitate Comitatus Regionalis Vallis Richelaeae in Quebeco Canadae situm. Quod inter Situs Historicos Nationales Canadae inscribitur.[2] Castellum fuit unum ex quinque castellis in Flumine Richelaeo aedificatis, et amnis ostium custodit. Castellum Cambliense (olim Castellum Sancti Ludovici ad Cambliam), Castellum Sancti Teresae, et Castellum Sancti Ioannis ad Sanctum Ioannem super Richelaeum in itinere iacent. Castellum Sancti Annae in Insula La Motte in Lacu Camplenio prope amnis fontem patet. Haec castella exstructa sunt ut viatores in flumine contra Iroquesios protegerent. Omnis regio sermone vulgare Vallis Castellorum (Vallée-des-Forts) appellatur.

Castellum ad ostium Fluminis Richelaei anno 1641 constitutum est, prope Sorel-Tracy, urbem hodiernam. Aedificatum est a Carolo Huault de Montmagny, primo gubernatore et vice gubernatore Novae Franciae, exque Armando Cardinale Richelaeo, primo ministro Ludovici XIII, appellatur. Indi castellum anno 1647 deusserunt; anno autem 1665, Legio Carignan-Salières, castellum eodem loco refecit, Petro Sorelio duce.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "Fort Richelieu National Historic Site of Canada," Directory of Federal Heritage Designations (Parks Canada).

BNexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Richelaeum spectant.