Petrus Sorelius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Petrus Sorelius[1][2] (Francice Pierre de Saurel, natus 1628; mortuus 26 Novembris 1682) fuit centurio in Legione Carignan-Salières et seigneur qui Gratianopoli natus est et in Novam Franciam anno 1665 immigravit. Miles statim missus est ad Castellum Richelaeum reficiendum, quia castellum ab Iroquesiis anno 1647 deussum erat. Eius legio castellum eodem loco refecit. Cum Prouville de Tracy anno 1666 contra gentem Mohawk pugnaret, Sorelius et Alexander Berthier novissima agmina una ducebant. In Quebeco, oppidum Sorel-Tracy et Municipalitas Comitatus Regionalis Petri Sorelii, ubi Castellum Richelaeum iam stat, ex eo appellatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Oppidum Sorel-Tracy ex quo partim appellatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]