Fluvius Richelaeus

Coordinata: 46°02′49″N 73°07′12″W / 46.04694°N 73.12°W / 46.04694; -73.12
E Vicipaedia
(Redirectum de Flumen Richelaeum)
Fluvius Richelaeus ad Sanctum-Marcum-super-Richelaeum.

Fluvius Richelaeus[1] fontem habet in Lacu Camplenio, ex quo ad septentriones in provincia Quebeco Canadae fluit atque in Flumen Sancti Laurentii defluit. Olim appellabatur Fluvius Iroquesius[2] et Fluvius Cambliensis.?[3] Hic amnis erat iter transportationis aquatilis magni momenti commercii trans fines inter Canadam et Civitates Foederatas usque ad medium saeculum undevicensimum, cum ferriviae advenirent.

Propter eius locum apportunum inter Novam Franciam et Novam Angliam, nonnulla munimenta militaria secundum amnem exstructa sunt. Fluvius pro magno itinere nonnullarum expeditionum militarium erat, locusque nonnullorum proeliorum a saeculo septimo decimo exeunte ad saeculum duodevicensimum iniens, primum inter Francicos et Iroquenses, tum inter Francicos et Anglicos per administrationem Novae Franciae, et ad ultimum, post 1760, inter Anglicos et Americanos Coloniarum Tredecim.

Acipenser brevirostrum, unus e piscibus in fluvio captatorum.
Tabula regionis Lacus Camplenii et Fluvii Richelaeui.
Despectus in partem Fluvii Richelaei ex Monte Sancti Hilarii.

Iacobus Cartier ostium Fluvii Richelaei per eius alterum iter in Nova Francia invenit. Explorator autem Samuel Camplenius amnem nominavit ex Armando Cardinale Richelaeo (1585–1642), viro regni administrandi perito Francico.

Fluvius Abenakice appellabatur Masoliantekw 'aqua ubi multus cibus reperitur'.[4] Coloniá nuper deducta, coloni amnem Fluvium Iroquesium? appellabat, et nonnulla diaria et tabulae fluvium inferiorem Fluvium Sorelianum appellabant, ex Petro Sorelio, primo regionis seigneur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. C****, M. L. 1731. Dictionarium universale Latino-Gallicum: universali dictionario Gallico-Latino relativum ac plane conciliatum. Pagina 126. Cum Dictionnaire universel François et Latin, vulgairement appellé dictionnaire de Trevoux (Lutetiae: Pierre-François Giffart, ed. nova, 1732) conglutinatum.
  2. Cf. de nomine.
  3. Historia Quebeci.
  4. De maiore Quebeco.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Fluvium Richelaeus spectant (Richelieu River, Rivière Richelieu (Montérégie)).