Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Gustavus Mannerheim

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Gustavus Mannerheim
Res apud Vicidata repertae:
Gustavus Mannerheim: imago
Nativitas: 4 Iunii 1867; Q730954
Obitus: 27 Ianuarii 1951; Lausonium
Patria: Russia, Finnia, Polonia

Officium

Officium: Praeses Finniae
Munus: Q372436, Explorator, Politicus

Familia

Genitores: Q11855015;
Coniunx: Q11851282

Memoria

Laurae: Q10855226, Q12201378, Q1890947, Q94437
Sepultura: Sepulcretum Hietaniemi
Mannerheim anno 1937.

Gustavus Mannerheim, plene Carl Gustaf Emil Mannerheim fuit dux militum atque homo politicus Finniae, natus 4 Iunii 1867 in oppido Askainen. Obiit die 27 Ianuarii 1951 Lausonii in Helvetia.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gustavus Mannerheim nobili loco natus est, familia sermonem et originem Suecicos confitente. Schola Helsinkii perfecta in scholam equitatus Petropolis receptus est, e qua cum laude anno 1889 abiit. Anno eodem munere primo fungi coepit regimine XV draconico Alexandrino[ru] Calisiae. Anno insequenti transmissus est ad regimen equitum Caesareum[ru] Petropoli collocatum. Per pompam coronariam 26 Maii 1896 Nicolaum Caesarem ipsum custodiebat.

Bello Iaponico-Russico proeliatus tribunus militum factus est anno 1905. Annis sequentibus itinera exploratoria faciebat per confinia Russiae et Sinarum aliasque regiones. Anno 1909 regimini 13. ulanico Volodimiriensi[ru] praepositus est, quo loco manebat quinque annos usque ad inceptum belli. 1911 legionum praefectus creatus est.

Anno 1919, postquam Finnia libertatem a Russia adepta est, vicarius regis nominatus est, sed post rem publicam proclamatam suffragium praesidis perdidit et a vita publica recedit. Ab anno 1941 milites Finniae contra Unionem Sovieticam duxit et anno 1944 praeses creatus pacem cum Russia convenit. Anno 1946 propter valetudinem gravem ab officio praesidis recedit. 1951 mortuus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Gustavum Aemilium Mannerheim spectant.