Carolus Ernestus Georges

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolus Ernestus Georges.

Carolus Ernestus (Theodisce Karl Ernst) Georges (natus Gothae die 26 Decembris 1806; mortuus ibidem die 25 Augusti 1895) fuit philologus classicus et lexicographus Germanicus, qui dictionariis Latino-Theodiscis a se editis innotuit.[1]

Ab anno 1826 ad 1828, philologiae classicae in Universitate Regia Georgia Augusta Goettingae discipulus Caroli Otfredi Müller et Georgii Ludolfii Dissen studuit; tum educationem universitariam Lipsiae continuit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sandys 1908: 3: 203–204.
  2. Baader 1964.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]