Canon Alberic's Scrap-Book

Latinitas bona
E Vicipaedia
Columna ecclesiae Lugduni Convenarum ab Eugenio Viollet-Le-Duc anno 1856 picta

"Canon Alberic's Scrap-Book" ("Liber frustulorum canonici Alberici") fuit prima fabula spectrorum ab M. R. James anno 1894 scripta, paulo postea in diario National Review edita, tunc in libro Ghost Stories of an Antiquary ("Antiquarii fabulae spectrorum") anno 1904 iterum typis descripta.

Historia ficticia in urbicula Lugduno Convenarum geritur, ad infimum montem Pyrenaeos in Francia meridionali. Ibi peregrinator Anglicus diem agit ecclesiam mediaevalem pingens, occasuque solis librum frustulorum emit quem olim canonicus Albericus de Malleone fecerat imaginibus et paginis libris manuscriptorum mediaevalium exsectis. Postremo emptor intellegit spectrum, quod olim canonicum Albericum inquietabat, etiam nunc librum suum frequentare.

Ex hac fabula compositor musicus Kaikhosru Shapurji Sorabji modos fecit anno 1985 quibus titulum dedit St. Bertrand de Comminges: "He was laughing in the tower" ("Lugdunum Convenarum: in turri ridebat").[1]

Ecclesia cathedralis Lugduni Convenarum

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]