Albéric de Mauléon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Turris urbiculae Lugduni Convenarum

Albéric de Mauléon (Latine possumus dicere Albericus de Malleone) est persona ficticia in mythistoria brevi M. R. Jamesii "Canon Alberic's Scrap-Book" depicta.

Secundum fabulatorem, Albericus de Malleone fuit cognatus Ioannis de Malleone, qui episcopus fuerat Lugduni Convenarum saeculo XVI. Albericus ipse fuit cano eiusdem ecclesiae inter annos 1680 et 1701. Bibliothecam ecclesiae dissipavit ut sibi librum frustulorum picturae et calligraphiae mediaevalium feceret; unus eorum librorum quos diruit fuit opus Papiae, hodie deperditum, cuius titulus est Liber de verbis Domini. Sed Albericus ipse, et omnes qui postea hunc librum possederent, a spectro quodam frequentabantur.

Albericus de Malleone evocatur in modis musicis a Kaikhosru Shapurji Sorabji anno 1941 compositis titulo St. Bertrand de Comminges: "He was laughing in the tower" ("Lugdunum Convenarum: in turri ridebat").[1] In "Hexico," sive lexico interretiali de rebus magicis, Albericus de Malleone ut homo historicus describitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.