Cannabis sativa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cannabis sativa
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Rosales
Familia: Cannabaceae
Genus: Cannabis
Species: C. sativa
Binomen
Cannabis sativa
Linnaeus
Subspecies

C. sativa L. subsp. sativa
C. sativa L. subsp. indica

Cannabis sativa est opinabilis plantarum florentium species familiae Cannabacearum, herba annua quae per historiam ab hominibus adhibita est fons fibrae, olei ex eius seminibus, cibi (vide Hemp), medicamenti (vide Cannabis (medicamentum)), medicinae (vide Cannabis medicinalis), et propositorum spiritualium (vide Spiritualis cannabis usus). Quaeque plantae pars unice conlecta est, secundum eius propositum.

Usus communes[recensere | fontem recensere]

Saccus fibris cannabis factus

Semen, avium pabulum praecipue adhibitum, est pretiosus proteini fons. flores, et minus folia, caules, et semina, composita chemica "psychoactiva" et cannabinoida efficacia in corpore continent, quae homines ad proposita voluptaria, medicinalia, et spiritualia facienda consumunt. Sic adhibita, apparatus florium (marijuana) et foliorum, et apparatus ex resina (hashish) decocti, ab infumatione, vaporizatione, et ingestione orali consumuntur. Omnem per historiam, tincturae, infusiones, et unguenta fuerunt apparatus communes.

Physiologia vegetabilis[recensere | fontem recensere]

Cannabis sativa, adumbratio scientifica, circa 1900

Cannabis sexu regigni. Flores plantae feminei in racemis crescunt, qui possunt multa centa seminum producere. Plantae mares se polline exuunt plusquam viginti dies antequam semina in plantis femineis maturent.

In solo, plantae optimum pH est 6.3 ad 6.8; in cultu hydroponico, 5.2 ad 5.8. Cannabis ergo ad hydroponicam est aptissima, quia haec pH aestimatio plurimis bacterius et fungis est infensa.

Pharmacologia[recensere | fontem recensere]

Quamquam praecipuum compositum chemicum "psychoactive" in Cannabi sativa est ?9-tetrahydrocannabinol (THC), planta circa sexaginta cannabinoida continet; plurima autem horum cannabinoidorum minorum producuntur solum in summis minimis. Praeter THC, aliquod cannabinoidum in magnis "concentrationibus"[1] ab aliquibus plantis est cannabidiol (CBD).

Partes chemicae[recensere | fontem recensere]

Chemicae Cannabis sativae partes circa centum composita comprehendunt quae plantae suum odorem proprium praebent (vide Essentiale floris cannabis oleum). Hae plerumque sunt terbentinae (Anglice: terpenes) et sesquiterbentinae (Anglice: sesquiterpenes) volatiles:

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 J. Novak, K. Zitterl-Eglseer, S. G. Deans, C. M. Franz. (2001). "Essential oils of different cultivars of Cannabis sativa L. and their antimicrobial activity". Flavour and Fragrance Journal 16 (4): 259–262 .
  3. Essential Oils

Nexus externi[recensere | fontem recensere]