Camillus Pissarro

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Camillus Pissarro
Res apud Vicidata repertae:
Camillus Pissarro: subscriptio
Nativitas: 10 Iulii 1830; Charlotte Amalie
Obitus: 13 Novembris 1903; Lutetia
Patria: Francia, Dania

Officium

Munus: pictor, Artifex, lithographer

Familia

Genitores: Frédéric-Abraham-Gabriel Pissarro; Rachel Pissarro
Coniunx: Julie Vellay
Proles: Lucien Pissarro, Félix Pissarro, Georges Henri Manzana Pissarro, Paul-Émile Pissarro, Ludovic Rodo Pissarro, Jeanne Bonin-Pissarro, Jeanne Rachel Pissarro

Memoria

Iacobus Camillus Pissarro (natus die 10 Iulii 1830 in Urbe Carola Amalia Insularum Virginis (hodie Americanis tributarum sed eo tempore Danis); mortuus Lutetiae die 12 Novembris 1903) fuit illustris pictor scholae impressionismi et neoimpessionismi. Totam vitam civis Danicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Museum Pissarro medio in colle situm cum hortis, Pontisarae

Pueritiam sat felicem in colonia, ubi parentes negotiatores fuerunt, peregit, antequam aetate annorum XI in scholam Savary (cum hospitio meritorio) apud Lutetiam mitteretur. Ibi inter multas alias res etiam delineationem edidicit. Cum anno 1851 pictorem Danicum Fredericum Melbye cognovisset, cum eo in Venetiolam iit. Ibi usque annum 1854 manentes intenti se delineationibus dederunt. Unum annum post, Lutetiam reveniens, discipulus factus est Antonii Melbye pictoris maritimi. In expositione mundana Lutetiae celebrata, opera praesentabantur Eugenii Delacroix, Gustavi Courbet et Camilli Corot, quae omnia artificem iuvenem valde moverunt.

Mox autem cum Corot consuetudinem contraxit, qui hortabatur picturam ante naturam. Itaque multae plagae tonis obscuris pictae sunt, quae naturalismo favebant. Anno 1859 in Pinacotheca Academiae Helveticae artificia exhibuit, quo tempore amicitiae initae sunt cum Claudio Monet et Paulo Cézanne.

Anno 1863 Pissarro socius factus est Societatis aquarellariorum (Société des aquafortistes) et primas rationes facere temptavit. Quando anno 1866 conventum est cum Eduardo Manet et artificibus in Cafeo Guerbois congregatis (e.g. cum Augusto Renoir, Claudio Monet, Alfredo Sisley, et critico Aemilio Zola), statim cooperationes artiores obtulerunt Monet et Renoir. Pissarro colores clariores praeferre coepit, magistri Corot genus pingendi deserens. Bello contra Borussiam indicto, Londinium confugit, opera quasi omnia relinquens; in Anglia amicam familiarem Iuliam Vellay in matrimonium duxit, quacum infantes quinque habuit. Anno autem 1871 reditus in patriam patefactus est, ubi una cum Monet et Cézanne modernismum in nova procurrens (avant-garde) repraesentabat.

Et in expositione impressionistarum moderanda (anno 1874) partes magni momenti egit. Namque artifex solus erat qui usque annum 1882 cunctis octo expositionibus impressionistarum interfuerat. Postea argumenta pingenda mutavit vitam rusticam quam simplicissime narraturus. Cum Georgio Seurat et Paulo Signac Neoimpressionismum excogitavit.

Annis vitae ultimis magna reverentia fruebatur, quamobrem itinera longa et valde frugifera sibi permittebat. Istis in locis multae de vita urbana tabulae exaratae sunt, in quibus animus velocitatis hilaritatisque regnabant. Pissarro pinxit plus quam duo milia tabularum et tantundem delineationum et graphicorum impressoriorum.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Christoph Becker, Wolf Eiermann: Camille Pissarro. Hatje Cantz, 1999, ISBN 3-7757-0855-3
  • Richard R. Brettell: Pissarro and Pontoise – the painter in a landscape. Yale Univ. Press, 1990, ISBN 0-300-04336-8
  • Richard R. Brettell: Pissarro’s people. Prestel, 2011, ISBN 3-7913-5118-4.
  • Gerhard Finckh (ed.): Camille Pissarro. Der Vater des Impressionismus. Von der Heydt-Museum Wuppertal, 2014, ISBN 978-3-89202-091-2.
  • Karen Levitov, Richard Shiff: Camille Pissarro: Impressions of City & Country. Yale Univ. Press, 2007, ISBN 0-300-12479-1
  • Christopher Lloyd: Pissarro. (Colour Library), Phaidon, ISBN 0-7148-2729-0
  • Katharina Rothkopf: Pissarro – creating the impressionist landscape. Philip Wilson, 2007, ISBN 0-85667-630-6
  • Richard Thomson: Camille Pissarro – Impressionism, landscape and rural labour. Amsterdam Books, 1990, ISBN 0-941533-90-5

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Camillum Pissarro spectant.