Latinitas nondum censa

Calmuccia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Calmuccia
Res apud Vicidata repertae:
Calmuccia: insigne
Calmuccia: vexillum
res publica
Civitas: Russia
Locus: 46°34′0″N 45°19′0″E
Nomen officiale: Хальмг Таңһч
Situs interretialis

Forma

Area: 75 000 chiliometrum quadratum
Caput: Elista

Gestio

Praefectus: Batu Khasikov

Vita

Incolae: 275 413
Sermo publicus: Russica, Lingua Calmuccica
Zona horaria: Tempus Mosquanum, UTC+3

Commemoratio

Paean: Khalmg Tanghchin chastr

Sigla

Siglum autoraedarum: 08

Tabula aut despectus

Calmuccia: situs

Calmuccia[1] nunc est subiectum Foederationis Russicae, anno 1920 ut regio autonoma creata, et ab anno 1992 officiale Res Publica Calmuccia (Russice Республика Калмыкия, Calmuccice Хальмг Таңһч) nominatur. Anno 2000 inclusa est in Districtum Foederalem Meridianum Foederationis Russicae.

Calmuccia, cum re publica Daghestania in meridie, territorio Stauropolitano in meridie-occidente, regione Rostoviensi in occidente, regione Volgogradensi in septentrio-occidente et regione Astrachanensi in oriente contermina, aream 74 731 chm² et circa 281 milia incolarum (anno 2015) habet. Gentes plurimae sunt Calmucci[2] (53,3 % anno 2002) et Russi (33,6 % anno 2002). Linguae publicae sunt Russica et Calmuccica. Metropolis Calmucciae est Elista.

Calmuccia clara est prout sola civitas apud regiones Russicas cuius pars magna populi sunt Buddhistae (et unica civitas Europae Buddhistica) et propter industriam scaccarium.

Steppa rei publicae partem amplissimam tegit. Rha flumen rem publicam tangit; depressio Kumo-Manyczensis cum fluminibus Manycz Orientali, Manycz Occidentali[3] et Kuma[4] (quae per confinium cum Daghestania fluit) in parte meridionali rei publicae sita est.

Calmuccia

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Calmucciam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 46°34′0″N 45°19′0″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica