Depressio Kumo-Manyczensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Depressio Kumo-Manyczensis in photographemate spatiali

Depressio Kumo-Manyczensis[1] est demissio arta et longa inter elevationes Ergeni[2] et Stauropolitanam[3]. Fretum est antiquum, quod 15 vel 17 milibus annorum ante Pontum Euxinum et mare Caspium coniungebat.

Flumina Manycz Orientalis et Manycz Occidentalis[4] per depressionem fluunt; Manycz Occidentalis in Tanaitem influit (quod in Maeotidem se effundit), Manycz Occidentalis per lacus Sostinskije ad mare Caspium aquas fert. Kalaus flumen antea saepe fluxus mutabat et alios annos in Manycz Orientalem influit, alios in Occidentalem. Nunc aggere a Manycz Orientali separatus est et ambo Manycz flumina aliquot aggeribus obstructa receptacula aquae implent. Etiam Kuma flumen[5] per depressionem in mare Caspium fluit. In re publica Calmuccia et regione Rostoviensi et τerritoriο Stauropolitanο Russiae depressio Kumo-Manyczensis sita est.

Ciscaucasiae depressio Kumo-Manyczensis finis est; saepe et confinium Europae et Asiae habetur.

Manycz Occidentalis prope viam a Rostovia ad Rhatanaim urbem

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Кумо-Манычская впадина.
  2. Ibid., s.v. Ергени, возв.
  3. Ibid., s.v. Ставропольская возвышенность.
  4. Ibid., s.v. Маныч.
  5. Ibid., s.v. Кума.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 45°42′54″N 44°6′18″E, 46°0′0″N 43°0′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica