Caccabus (cibus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Caccăbus (-i m.)[1][2] (Hispanice et Eunavice cachopo; Asturice cachopu) proprium gastronomiae Asturicae ferculum, in Hispaniā, est. E duabus magnis laminulis bovillis consistit, inter quas perna montana (Hispanice jamón serrano) et caseus collocantur. Hoc totum frixum calidumque editur, cum ovo, farinā ac pane contrito involutum esset, et patatarum, capsicorum aut agaricorum ornamento ministrari solet.

Caccabus.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Hispanicum vocabulum cachopo -cuius etymon Latinum vocabulum caccabus est, quod vicissim mutuatum e Graecis vocibus κάκκαβος seu κακκάβη[3] est- vacuos truncos aptos servandis intus agricolaribus instrumentis significat; quamquam Latine significat, secundum Varronem, "vas ubi coquebant cibum" quod "ab eo caccabum appellarunt"[3]. Propter horum vacuorum truncorum similitudinem, hoc Hispanicum vocabulum significationem harum duarum laminularum pane contrito involutarum accepit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primas mentiones Asturico de caccabo doctor Caspar Casal, ineunte saeculo XVIII, colligit. In cuius libro El libro de cocina, in lucem a gastronomā Adelā Garrido anno 1938 edito, hoc ferculum Hispanice filete a la asturiana (scilicet "laminulam modo Asturico") nuncupatum apparet. Cuius plebis favor annis 1950 accidit, quia. anno 1950, sellariola Pelayo Oveti id in suum escarum indicem incorporat.[4] Ut dicit criticus gastronomicus Iosephus Ignatius Gracia Noriega, "caccabus antiquum semesorum obsoniorum ferculum Asturicis a burgensibus ineunte saeculo XX cognitum erat, sed definitivum eius pondus usque ad exeuntes annos 1950 aut ineuntes 1960 bonā aliquarum Ovetensium et Graduensium sellariolarum ope praesertim non advenit".[5]

Caccabus.

Hac primigeniā a formā ortae sunt plurimae variationes caccaborum piscium, pullinae aut suillae; et conchyliis, salitā, fungis, capsicis, caseis et asparagis fartorum inter alia.

Sueta est, ultimis annis, editio libellorum et itinerariorum sellariolarum ubi optimi caccabi apponuntur. Etiam sueta est celebratio ludorum caccabi, inter quos excellit mensis caccabi, celebratus Matriti Novembre anni 2016.[6]

Optimus caccabus in Hispaniā[recensere | fontem recensere]

Ex anno 2012, celebrantur aliquot campionatūs dissimilibus in Hispaniae regionibus, inter quod certamen caccaborum Asturiarum, a societate Guía del cachopo organizatum, excellunt.[7][8]

Mentiones[recensere | fontem recensere]

  1. https://en.wiktionary.org/wiki/caccabus#Latin "Caccabus" apud victionarium.
  2. Vide articulum "cachopo" apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "El término cachopo proviene de la semejanza que estos filetes empanados guardan con los troncos huecos de árbol, llamados "cachopos" (del latín caccabum, recipiente)...".
  3. 3.0 3.1 Vide "Caccăbus" apud perseus.tufts.edu.
  4. Batalla Cueto, Paulus (Pablo). [1] "Ut caccabus fabale loco ferculi identitarii Asturici moveat me horripilat" (Hispanice). La Voz de Asturias. Inspectum die 2 Septembris anni 2017.
  5. Garcia Noriega, Iosephus Ignatius. La reconquista del cachopo ignaciogracianoriega.net (Hispanice). Inspectum die 24 Decembris anni 2018.
  6. Medina, Michael Angelus 8Miguel Ángel). «El ‘mes del cachopo’ consolida este plato asturiano en Madrid.» (Hispanice) El País. Inspectum die 2 Septembris anni 2017.
  7. Capel, Iosephus Carolus (José Carlos) «¿Quién no ha comido cachopo?» (Hispanice) El País. Inspectum die 2 Septembris anni 2017.
  8. Arribas, J. M. «Estos son los mejores cachopos y cachopines de Asturias.» (Hispanice) La Voz de Asturias. Inspectum die 2 Septembris anni 2017.