Latinitas nondum censa
Coordinata: 54°58′57″N 49°03′04″E / 54.9825°N 49.05111°E / 54.9825; 49.05111

Bulgaria (urbs)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Ruinae Bulgariae cum templa

Bulgaria,[1] vulgo Bulgar (Russice Булгар) seu Bolgar (Russice Болгар; Tatarice Болгар), ad Rha fluvium sita, olim erat urbs valens regni Bulgariae antiqui (ad fluxum medium fluminis Rha et ad Kamam fluvium locati) et dein Ordae Aureae. Saeculo decimo condita, saeculo quindecimo relicta est, tamen deinde nonnumquam ut urbs exsistens commemorabatur. Ruinae Bulgariae (inter quas sunt nonnulla aedificia bene preservata et restaurata) ab anno 2014 ad UNESCO Mundi Hereditatem pertinent.

Saeculo septindecimo monasterium Russicum orthodoxum loco urbis derelictae conditum est, et iuxta monasterium illud constructus est vicus, qui nomen Bulgariae obtinuit. Anno 1957 ad locum vici illius mota est urbs Kujbyšev (olim Spassk), cuius territorium priscum inundatum est ab aquis cisternae novae (maximae in Rha flumine). Anno 1991 haec urbs rei publicae Tatarstaniae Foederationis Russicae, prope ruinas Bulgariae sita, etiam nomen urbis huius antiquae recepit.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bulgariam spectant (Bolghar, Bolghar ancient settlement).