Cur non Mopse

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ultima verba eclogae quintae et initium sextae: liber manu scriptus saeculi V (Vergilius Romanus f. 14r)

Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo incipit ecloga quinta e libro Bucolicorum P. Vergilii Maronis, anno fere 42 a.C.n. composita, quo tempore C. Caesar, anno 44 a.C.n. necatus, inter deos nuper instauratus est – si sub nomine Daphnidis, pastoris intempestative mortui, Caesarem commemorari recte intellegimus.

Certamen poematum fingitur inter agricolas Menalcam et Mopsum. Hic mortem Daphnidis flet (incipit "Exstinctum nymphae crudeli funere Daphnin"); pastorem mortuum decus omne populi sui fuisse cantitat, tumulum erigendum hancque lamentationem repetendam:

Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
formosi pecoris custos, formosior ipse.

Ille autem apotheosin Daphnidis adclamat (incipit "Candidus insuetum miratur limen Olympi") qui sub pedibus iam nubes et sidera viderit, dum rupes et arbusta carmen sonant, "Deus, deus ille, Menalca!" Convivia promittit ("ante focum, si frigus erit; si messis, in umbra") vinumque Ariusium, novum nectar, effundere vovit. Menalcas, victor certaminis, se olim composuisse carmina "Formosum Corydon ardebat Alexin" et "Cuium pecus? an Meliboei?" proclamat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. G. Lee, "A Reading of Virgil's Fifth Eclogue" in Proceedings of the Cambridge Philological Society n.s. vol. 23 (1977) pp. 62-70
  • A. G. Lee, interpr., Virgil: The Eclogues (Harmondsworth: Penguin, 1984) pp. 61-67, 116-118
  • O. Skutsch, "The Singing Matches in Virgil and in Theocritus" in Bulletin of the Institute of Classical Studies vol. 18 (1971) pp. 26-29

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.