Sicelides Musae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ultima verba eclogae quartae: liber manu scriptus saeculi V (Vergilius Romanus f. 11r)

Sicelides Musae, paulo maiora canamus! incipit ecloga quarta e libro Bucolicorum P. Vergilii Maronis, ad matrimonium Octaviae (Octaviani sororis) cum Antonio fortasse composita. Poeta igitur prolem huius matrimonii sicut nuntium aetatis novae proclamat:

Ultima Cumaei venit iam carminis aetas;
magnus ab integro saeclorum nascitur ordo (vv. 4-5)

et (verbis saepissime citatis) "redeunt Saturnia regna" (v. 6). Eruditi multi eclogam anno 40 a.C.n. compositam censent, consule C. Asinio Pollione (vv. 11-12), quo tempore eas nuptias celebratae sunt et Octavianus et Marcus Antonius pacem iuxta Brundisium composuerunt: futurus igitur matrimonii proles praedicitur. Paulus Veyne autem carmen posterius compositum esse censet prophetiamque "post eventum" praebere.[1]

Lectores Christiani permulti crediderunt Messiae aditum in hoc carmine praedictum esse: legitur enim "iam redit et Virgo" (v. 6), "Iam nova progenies caelo demittitur alto" (v. 7), "Ille deum vitam accipiet" (v. 15), et "Pacatumque reget patriis virtutibus orbem" (v. 17). Ultima autem verba aliam religionem vindicant:

Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem …
Incipe, parve puer: qui non risere parenti
nec deus hunc mensa, dea non dignata cubili est (vv. 60-63).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Paulus Veyne, L'élégie érotique romaine (Lutetiae: Editions du Seuil, 2003) pp. 33-35

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • I. M. le M. Du Quesnay, "Vergil's Fourth Eclogue" in F. Cairns, ed., Papers of the Liverpool Latin Seminar (Liverpolii, 1976) pp. 25-99
  • R. G. M. Nisbet, "Virgil's Fourth Eclogue" in Bulletin of the Institute of Classical Studies vol. 25 (1978) pp. 59-78
  • G. Williams, "A Version of Pastoral: Virgil, Eclogue 4" in T. Woodman, D. A. West, edd., Quality and pleasure in Latin Poetry (Cantabrigiae, 1974) pp. 31-46

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.