Bubastis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bubastis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
pr
Z1
W2 t
niwt
Translitteratio Pr-Bɜśt.t
Translatio Domus Bubastidis (deae)

Haec commentatio spectat ad Bubastin urbem Aegyptiam. Si vis de dea eiusdem nominis discere, vide s.v. Bubastis dea.

Būbastis -is, f. (Aegyptie Pr-Bɜśt.t, Coptice Ⲡⲟⲩⲃⲁⲥϯ Pubasti, Hebraice פי־בסת Pī-Bhɛsɛth; Arabice تل بسطة Till-Basṭah), urbs Aegyptia antiqua, ad Delta Nili in Aegypto Inferiore sita. Erat locus praecipuus cultus deae eponymae Bubastis, et metropolis erat nomi Bubastitae.

Facta est sedes regalis, Sesonchose I coronato, anno 952 a.C.n.. Bubastis maxime in pretio erat Dynastia XXII regnante, et XXIII. Cambyse II autem anno 525 a.C.n. invadente, decadebat Dynastia XXVI, et cum ea Bubastis.

Bubastis est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.