Bruno Rodríguez

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Bruno Rodríguez
Res apud Vicidata repertae:
Bruno Rodríguez: imago
Nativitas: 22 Ianuarii 1958; Mexicopolis
Patria: Cuba

Officium

Officium: Legatus
Munus: diurnarius, Legatus, politicus, professor, Causidicus

Consociatio

Factio: Communist Party of Cuba

Bruno Rodríguez Parrilla (Mexicopoli natus die 22 Ianuarii 1958) est politicus Cubae.

Filius ingeniarii, Bruno Rodríguez alumnus est universitatis Havanensis ubi dux erat foederationis scholasticorum universitatum. Postea apud almam matrem iura publica internationalia docuit. Secretarius a rebus internationalibus congressus nationalis unionis iuvenum communistarum anno 1986 electus est. Ab anno 1991 editor fuit diarii Juventud Rebelde. In Angola iuxta exercitum Cubanum operam dedit. Ab anno 1995 usque in 2003 legatus patriae Novi Eboraci apud Nationes Unitas meruit. A mense Octobri 2004 sub titulo ministri vicarii a rebus externis missiones Cubanae humanitariae in Haitiam eodem anno, in Pakistaniam annis insequentibus conduxit.

Die 2 Martii 2009, ministris nonnullis a praeside Radulpho Castro demissis, Bruno Rodríguez minister a rebus externis factus est. Quo officio fungens die 20 Iulii 2015 Vasingtoniae adfuit, legatione Cubana apud Civitates Foederatas post sexaginta fere annos restituta.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bruno Rodríguez et Ludovicus Almagro cancellarius Uruguaianus apud Nationes Unitas anno 2013 picti

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud factionem communisticam