Ludovicus Almagro

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ludovicus Almagro
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Almagro: imago
Ludovicus Almagro: subscriptio
Nativitas: 1 Iunii 1963; Paysandú
Patria: Uraquaria
Nomen nativum: Luis Leonardo Almagro Lemes

Officium

Officium: Member of the Senate of Uruguay, ambassador of Uruguay to Islamic Republic of Iran, ambassador of Uruguay to Germany, ambassador of Uruguay to China, Minister of Foreign Affairs, General Secretariat of the Organization of American States
Munus: Legatus, Politicus, Causidicus

Consociatio

Factio: Broad Front

Ludovicus Almagro, vulgo plene Luis Leonardo Almagro Lemes (in oppido Cerro Chato praefecturae Paysandú natus die 1 Iunii 1963) est legatus et politicus Uruguaiae. A die 26 Maii 2015 secretarius generalis est ordinis Civitatum Americanarum, antecessore Iosepho Michaele Insulza.

Ludovicus Almagro alumnus est universitatis Rei Publicae in urbe Montis Videi. Ab anno 2005 legatus Uruguaianus apud rem publicam popularem Sinarum meruit. In patriam reversus die 1 Martii 2010 cancellarius, id est minister rerum externarum, creatus est, praeside Iosepho Mujica, quod officium usque in diem 1 Martii 2015 implevit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De Malvinis die 26 Martii 2013 colloquuntur (a sinistra parte) Cubanus Bruno Rodríguez Parrilla, Argentinensis Hector Timerman, Uruguaianus Ludovicus Almagro, praeses congressus discolonizationis Didacus Morejón, legata Argentinensis apud Nationes Unitas Maria Christina Perceval
  • Mazzeo, Mario (2013). Almagro, una trayectoria política singular. Trilce

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Almagro spectant.
  • "Luis Almagro Lemes": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Secretarii generales Ordinis Civitatum Americanarum