Iosephina Vidal

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iosephina Vidal
Res apud Vicidata repertae:
Iosephina Vidal: imago
Nativitas: 18 Februarii 1961;
Patria: Cuba

Officium

Munus: legatus, politicus

Iosephina Vidal, vulgo plene Josefina de la Caridad Vidal Ferreiro (die 18 Februarii 1961) est legata Cubae.

Alumna est Instituti Coniunctionum Internationalium Moscuae in urbe, quod ab anno 1979 usque in 1984 frequentavit. Inquisitiones deinde persecuta est apud institutum Civitatibus Foeederatis dicatum universitatis Havanensis. Ab anno 1991 in legatione Cubana iuxta Franciam, ab 1999 in legatione iuxta Civitates Foederatas Vasingtoniae in urbe operam dedit. Annis 1997 et 1998 continuoque ab anno 2003 apud ministerium rerum externarum Havanae operam dedit, semper de rebus Americae Septentrionalis laborans. Ibidem ab anno 2013 director generalis meret eius divisionis quae de Civitatibus Foederatis agit. Ab anno 2011 sodalis est congressus centralis factionis communisticae Cubanae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Legatione Civitatum Foederatarum apud Havanam rursus aperta, adstant hymno nationali cantato die 14 Augusti 2015 Iosephina Vidal (ad sinistram), Ioannes Kerry, Galfridus DeLaurentis, Roberta Jacobson, Patricius Leahy (ad dextram)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]