Bromus pseudobrachystachys

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Classis : Liliopsida 
Ordo : Poales 
Familia : Poaceae 
Genus : Bromus 
Species : B. pseudobrachystachys 
H.Scholz
   

Bromus pseudobrachystachys (binomen ab Hildemar Wolfgango Scholz anno 1972 statutum) est species graminearum in Asia occidentali sponte virens, praesertim in Irania, Iraco, Syria, Israële, Turcia orientali. Species olim cum Europaeá B. brachystachye confusa a Scholz separata est. Semina speciei B. pseudobrachystachyis ab hominibus loci archaeologici Ohalo II in Israële boreali annis fere 23 000 a.p. ad comedendum collecta et contusa sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]