Brian Reinaldus Bishop

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Brian Reinaldus Bishop (natus Kingstonii anno 1934) linguista Anglicus est. Praeses motionis Volapük fuit, i.e. Cifal usque annum 2014.

Bishop etiam Academiam Volapük refundare voluit. E pueritia linguas Francogallicam, Hispanicam et Latinam edidicit. Puer motionem quandam fovebat, cui in animo fuit revivificatio linguae Latinae velut in idioma internationale auxiliare. Posthac argumentis de lingua Esperantica absorptus est et commercium epistulare cum Arie de Jong, Ioanne Schmidt et Ioanne Krüger (qui tunc cifal fuerant) iniit.

Linguam Volapueck didicit et auxiliaris redactor periodici Volapükagased: Zänagased pro Volapükanef creatus est. Res sat multas in istud idioma internationale convertit. Anno 1979, cum sermo Volapük annos centum habuit, praeconia publica pro lingua facere coepit et officium centrale Zänabür Volapüka quoque condidit. Ibi res ad Volapük spectantes colligerentur. Anno 1981 cifal vicarius declaratus est, anno 1984 cifal Krüger insano rude donato. Statuta motionis Volapueck reformabat quoque. Eis successor factus est anno 2014 Arminius Philipps.[1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]