Brattica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Brattica
Res apud Vicidata repertae:
Brattica: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°10′0″N 101°37′0″E
Numerus incolarum: 231 602
Zona horaria: UTC+8
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Municipal Formation of the City of Bratsk

Geographia

Superficies: 428 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Omium, Nanao, Zibo, Saki
Moles ergasterii hydroelectrici Brattici

Brattica[1] (Russ. Братск, Bratsk) est urbs in regione Ircutensi Russiae sita. In ripa Angarae fluvii patet. Incolas 231 602 habuit anno 2017.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1626 Maximus Perfil'ev[ru], e castello Ieniseensi cum turma cosacorum profectus, primo apud cataractas Bratticas[2] Angarae hibernum[3] posuit. Anno 1631 castellum Bratticum positum et munitum est. Saeculis duodevicesimo et undevicesimo rus Brattica erat.

Anno 1954 ergasterium hydroelectricum Bratticum aedificari incipit. Anno 1957 moles ergasterii finita est. Anno 1961 Brattica in locum novum translata est, nam locus vetus a receptaculo aquae Brattico inundatus erat. Anno 1955 in numerum urbium Brattica inclusa est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 446. De Brati, nomine populo Buriatorum obsoleto, derivatum est, quasi Burjatsk, non de Russico брат, frater, ut nonnunquam putatur.
  2. Russice Брацкие пороги, scilicet cataractae Buriaticae.
  3. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. зимовье.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 56°10′0″N 101°37′0″E • GeoNames • Facebook Places  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  • Brattica in Vicicommuniis
  • Situs proprius (Russice)