Latinitas nondum censa

Buriati

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Buriati[1] sive Buraeti[2], ipso vulgo буряад, tr. burjaad, vocantur, sunt gens Mongolica, ut plurimum in terris ad lacum Baical (in re publica Buriatia et subiectis adiacentibus Foederationis Russicae) colens. Lingua eorum est lingua Buriatica. Buriati religiosi sunt Buddhistae et partim Samanistae. Nunc in mundo sunt circa 600 milia Buriatorum. Plus quam 461 milia illorum in Russia (quorum fere 287 milia in re publica Buriatia) habitant. Alii autem sunt incolae Mongoliae et Sinarum, ut Mongoli ibi aestimantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Usus nominis Latini Buriatorum videtur, e.g., in: [1],[2],[3],[4].
  2. Buraeti nomen videtur, e.g., in: [5],[6],[7]. Etiam Bratti (Imperii Russici tabula generalis ... opera et studio Ioannis Kyrilow, 1734), Brati Georgii Crisanii Historia de Siberia, Moscuae 1890, p. 124).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Buriatos spectant.