Branda Castellioneus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Branda Castellioneus
Res apud Vicidata repertae:
Branda Castellioneus: imago
Nativitas: 4 Februarii 1350; Mediolanum, Castilionum
Obitus: 3 Februarii 1443; Castilionum

Officium

Officium: Cardinalis, Legatus Pontificius, Episcopus Catholicus, Episcopus dioecesanus
Munus: Iudex, presbyter catholicus

Consociatio

Memoria

Sepultura: Church of Saints Stephen and Lawrence

Branda Castellioneus, vulgo Castiglione (Mediolani natus ante annum 1360; Castilioni mortuus die fere 4 Februarii 1443) fuit cardinalis ecclesiae Catholicae Romanae, particeps Concilii Constantiensis.

Alumnus fuit universitatis Ticinensis ubi iuris canonici consultus anno 1374, lector canonum sacrorum anno 1389 receptus est. Episcopus Placentinus die 16 Augusti 1404 electus est, unde saepe "Placentinus" nuncupatus est. A qua dignitate a papa Gregorio XII anno 1409 depositus, nihilominus ab antipapa Alexandro V confirmatus et in Lombardiam anno 1410 missus, die 6 Iunii 1411 cardinalis factus est. Ab anno insequenti usque ad mortem administrator episcopatus Vesprimiensis meruit. In Concilio Constantiensi colloquium eius de arte grammatica cum Sigismundo rege Romanorum famosum manet; qui anno 1417 titulum comitis Palatini haeredibus Castilioneis concedit.

Particeps fuit conclavis 1417 quo papa Martinus V electus est. Legatus huius papae in Bohemia bis inter annos 1421 et 1425 degebat. Cardinalis episcopus sedis suburbicariae Portuensis et Sanctae Rufinae die 14 Martii 1431, ad sedem Sabinensem die 29 Ianuarii 1440 translatus est. Iterum a papa Eugenio IV in Lombardia anno 1442 legatus est.

Oppidum Castilionum Lombardiae, ubi habitabat, multis modis exornavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Branda Castellioneus (si recte perspicitur) inter spectatores ad sinistram partem videndus. "Excitatio filii Theophili": pictura muralis ex opere Philippini Lippi et Thomae Masacii in sacello Brancatio Florentiae
  • A. Barili, Castiglione Olona e Masolino da Panicale (Mediolani, 1938) pp. 11-23, 30-56, 59-63
  • Jaś Elsner, "Image and site: Castiglione Olona in the early fifteenth century" in Anthropology and Aesthetics no. 57/58 (2010) pp. 156-173 JSTOR
  • Tino Foffano, "Breve nota sull'epistolario del card. Branda Castiglioni con due lettere inedite" in Aevum vol. 62 (1988) pp. 302-309 JSTOR
  • Tino Foffano, "La costruzione di Castiglione Olona in un opuscolo inedito di Francesco Pizolpasso" in Italia medioevale e umanistica vol. 3 (1960) pp. 153-187
  • Carol Pulin, "The Palaces of an Early Renaissance Humanist, Cardinal Branda Castiglione" in Arte Lombarda n.s. no. 61 fasc. 1 (1982) pp. 23-32 JSTOR

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  Treccani • Dizionario biografico degli Italiani • Catholic Hierarchy