Ego sum rex Romanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"An non ego sum rex Romanus, et super Priscianum et eius grammaticam?" Sic ab auctore saeculi XVII dixisse fertur Sigismundus Luxemburgensis rex Romanorum, imperator futurus, cum cardinale Branda Castellioneo colloquens dum Concilio Constantiensi anno 1414 adsidebat.

"An non ego sum rex Romanus, et super Priscianum et eius grammaticam?" Effigies ab Alberto Durero pictus

Fons saeculi XVI (videlicet Caesares ab Ioanne Cuspiniano scripti) id colloquium refert, responso autem Sigismundi aliis verbis descripto:

"Domine, schisma est generis neutri!": Branda Castellioneus (si recte perspicitur) e pictura murali a Philippino Lippi facta
Passim autem id de eo scribitur, cum in concilio Constantiensi, lapsu forte linguae, alioqui disertus ac facundus multarumque linguarum peritus, a grammaticae regulis deerrasset, scismaque masculino non neutro genere (ut grammatici docent) protulisset: esse tum a Placentino correptum cardinale. Cui mox ex tempore dixit: "Placentine, Placentine, si omnibus placeres, minime nobis places, qui minoris nos autoritatis quam Priscianum grammaticum, quem offendisse me asseris, existimas." Maximo omnium qui aderant cachinno suscepta est Caesaris peccati commissi excusatio.[1]

Saeculo XVII ineunte auctor Theodiscus, Christophorus Lehmann, verba abruptiora Sigismundo attribuit:

Der Keyser ... hat die Wort also geführt: "Date operam, ut illa nefanda schisma eradicetur." Der Gestalt ohn gefehr wider diue Regeln der Grammatic mißredt, darauff Placentinus ein Cardinal, so zunechst beym Keyser gesessen, in geheim gesagt: "Domine, schisma est generis neutri!" "Wer sagts?" fragt der Keyser. "Priscianus," antwort der Cardinal. Der Keyser war mit seiner Antwort fertig und sagt im Scherz: "Placentine Placentine, mihi non places, licet omnibus placeres. An non ego sum rex Romanus, et super Priscianum et eius grammaticam[?]"[2]

Saeculo XIX formula iam brevior positiviorque Sigismundo attributa est: "Ego sum rex Romanus et super grammaticam!"[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Cuspinianus, Caesares p. 497 editionis 1561
  2. Christoph Lehmann, Chronica der freyen Reichs-Statt Speyr (1610) (p. 863 apud Google Books)
  3. Wolfgang Menzel, Geschichte der Deutschen bis auf die neuesten Tage (editio 1843 p. 512); Thomas Carlyle, History of Friedrich II of Prussia, called Frederick the Great (1858) Textus apud gutenberg.org

Nexus interni[recensere | fontem recensere]