Bozus
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet. |
---|
Bozus[1] est rusticulus sive commenticius scurra, quem Alanus W. Livingston creavit.
Historia[recensere | fontem recensere]
Bozus anno 1946 in Civitatibus Foederatis creatus est, ab Alano W. Livingston fabularum scriptore. Qui libros scripsit, figurisque ornavit.
Anno 1949, Bozus, cuius vox a Pinto Colvig proferebatur, per televisionem exhiberi coeptus est. Pro televisione, Laurentius Harmon, emptis iuribus gerendi personam Bozi, speciem eius definivit, rubris erectisque capillis ornans. Interim, Bozi figura talem in televisione Americana consecuta est laudem, atque ita pueris cara facta est, ut Laurentius Harmon plures quam ducentos viros erudiret, qui personam Bozi interpretarentur per diversas sedes televisificas.
McDonalds ciborum opificinae multos annos persona Bozi usui fuit, ut cibis suis vendendis faveret. Postea propriam creavit personam, quae Ronaldus McDonald appellatur.
Note[recensere | fontem recensere]
![]() |
Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |