Disputatio:Bozus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Rusticulus? Cur?[fontem recensere]

Latine, de more, rusticum vel rusticulum appellamus agricolam, virum, inquam, qui agros colit. Hic, ut sciamus, lingua Anglica dicitur "hick". Vir autem, qui risum movet, scurram appellamus vel aliquando histrionem. Si verbis rusticuli et scurrae sic utimur, quasi idem valeant, nonne poterimus, licet inviti, viros, qui humum exercent, quadam afficere iniuria? [Ait 200.140.14.247, usor sine nomine.]

Vir quidem qui agros colit Anglice est 'clown'. Principalis significatio verbi 'clown' est 'farmer'. Apud Merriam-Webster legimus 'clown' Anglice = 1, farmer, countryman; 2, a rude, ill-bred person; 3, a fool, jester, or comedian in an entertainment (as a play); 4, one who habitually plays the buffoon. Apud Cassell's: "clown, = countryman, homo rusticus, agrestis" + "buffoon, sannio, scurra, balatro (Hor.)." Etiam apud Cassell's: principalis significatio verbi scurrae = 'a dandy, man-about-town'; principalis significatio verbi sannionis = 'one who makes grimaces' (ergo 'buffoon'). Omnia verba ut videntur sunt dubia. Petamus attestationes! IacobusAmor (disputatio) 17:17, 8 Novembris 2012 (UTC)[reply]

Excusa me. Ita est. Maximas gratias.