Bishopsbourne

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Ecclesia Sanctae Mariae et agri circumiacentes.
Reliquiae anno 1963 stationis ferriviariae Bishopsbourne, quae anno 1940 finita est.

Bishopsbourne est parvus vicus in Cantia Angliae situs, in valle Nailbourne 4 fere milia a Cantuaria et 15 fere milia a Dubre iacens. Vico est domus publica, The Mermaid, anno 1861 aedificata, et templum, Ecclesia Sanctae Mariae, picturis muralibus ex saeculo quarto decimo. Iosephus Conrad scriptor mythistoriarum hic habitavit, cuius domus, Oswalds, iam exstat. Scriptor Jocelyn Brooke in domu Forge House appellata habitavit, ante forum vicanum, Conrad Hall, pro decore Iosephi Conrad appellatum. Bishopsbourne secundum Elham Valley Railway iacet, sed ex anno 1947 hamaxostichi non iam commeant, ac prima statio ferriviaria domicilium privatum factum est.

Anno 1844 cavum in Bourne Park, ubi stadium pedilusorium nunc stat, reliquias Aetatis Ferreae patefecit. Mozart, compositor Austriacus, Bourne Park House anno 1765 visitavit.

Ricardus Hooker fuit rector a 1595 ad 1600. Hooker gravem egit personam in evolutione Anglicanismi, pro via media inter Protestantismus et Catholicismum vehementius disputans. The Laws of Ecclesiastical Polity (Leges Reipublicae Ecclesiasticae Formae), suum opus in voluminibus octo prolatum, rectorio in Bishopsbourne partim scriptum est. Post mortem, in cancello templi sepultus est, eius monumento a Gulielmo Cowper suppeditato. Iosephus Bancroft Reade, praecursor photographicus, fuit rector a 1863 usque ad mortem, anno 1870, et in templo quoque sepultus est.

Die 30 Augusti 1940, quoddam Spitfire, aeroplanum insectatorium, a Sgt J. I. Johnson conductum, in terram prope ad vicum cecidit, et Johnson interfectus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bishopsbourne spectant.
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!