Latinitas nondum censa

Biela

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Biela
Res apud Vicidata repertae:
Biela: insigne
Civitas: Russia
Locus: 55°50′0″N 32°56′0″E
Numerus incolarum: 3 197
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Q27560754
Gymnasium virginum Bielae, initio saeculi XX aedificatum

Biela[1] (Russice olim Белая, tr. Belaja[2]) est urbs in Russia, sedes administrativa districtus Bielensis regionis Tueriensis. 3393 incolas anno 2015 habuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Biela a saeculo tredecimo notitiae subest. Initio ducatus Smolenscensis urbs, dein metropolis principatus erat. Anno 1355 a Magno Ducato Lituaniae occupata, 150 annos post ad potestatem Moscoviae venit. Anno 1610 Biela, castrum valens, a copiis Polono-Lituanicis capta est. Decenniis sequentibus alternatim sub imperio aut regis Polonici et magni ducis Lituanici aut (interdum) tzaris et magni ducis Russici erat. Ab anno 1654 Biela continenter ad Russiam pertinet.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, t. I., p. 533
  2. Scilicet Latine Alba. Nunc Белый, tr. Belyj, Albus.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 55°50′0″N 32°56′0″E • GeoNames • Facebook Places  • Большая российская энциклопедия
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bielam spectant.