Jump to content

Berenice II (regina Aegypti)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Berenice.
Berenice Evergetis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
<1
bil
n
i i gAt
H8
2>X1
H8
R8U22
Translitteratio Bỉrnygɜ.t Nṯr.t Mnḫ.t
Translatio "Berenice Dea Benefactrix"
Berenice II in nummo Ptolemaei III depicta.
Berenices II protome.

Bĕrĕnīcē II Euergĕtis I, seu Bĕrŏnīcē (Graece Βερενίκη Εὐεργέτις, Aegyptie Bỉrnygɜ.t Nṯr.t Mnḫ.t), nata anno 267/6 a.C.n., 221 a.C.n. defuncta, Aegypti regina, Magae Cyrenes regis filia, atque Apamae II reginae; Ptolemaei III uxor.

Anno fere 249 a.C.n., patre nuper defuncto, Demetrio Pulchro, Demetrii Poliorcetae filio nupsit. Sed ille cum Cyrenas advolasset, animis placere socrus coeperat, et statim cum Apama in amore iunctus est. Quae res suspecte Berenicae invisa fuit, itaqua insidias Demetrio comparavit, cui cum in lectum socrus concessisset percussores immisit. Matri autem parcuit.[1] Demetrio nullos liberos peperit.

Nupsit postea Ptolemaeo III, cui peperit Ptolemaeum (regem Ptolemaeum IV futurum), Lysimachum, Alexandrum, Arsinoen (reginam Arsinoen III futuram) et Berenicen.

Berenice victrix fuit auriga in Ludis Nemeis; "Victoriam Berenices" celebravit Callimachus. Comae Berenices asterismi qui nomen Euergetidis fert historiam narrant idem Callimachus (in carmine eiusdem tituli) et post eum Hyginus:

Cuius supra simulacrum proxime Virginem sunt aliae VII stellae ad caudam Leonis in triangulo collocatae, quas crines Berenices esse Conon Samius mathematicus et Callimachus dicit.[2] Cum Ptolomaeus Berenicen Ptolomaei et Arsinoes filiam sororem suam duxisset uxorem,[3] et paucis post diebus Asiam oppugnatum profectus esset, vovisse Berenicen, si victor Ptolomaeus redisset, se crinem detonsuram; quo voto damnatam crinem in Veneris Arsinoes Zephyritidis posuisse templo, eumque postero die non comparuisse. Quod factum cum rex aegre ferret, Conon mathematicus ut ante diximus cupiens inire gratiam regis, dixit crinem inter sidera videri collocatum et quasdam vacuas a figura septem stellas ostendit, quas esse fingeret crinem. Hanc Berenicen nonnulli cum Callimacho dixerunt equos alere et ad Olympia mittere consuetam fuisse. Alii dicunt hoc amplius Ptolomaeum Berenices patrem, multitudine hostium perterritum, fuga salutem petisse; filiam autem saepe consuetam, insiluisse in equum, et reliquam exercitus copiam constituisse, et conplures hostium interfecisse, reliquos in fugam coniecisse; pro quo etiam Callimachus eam magnanimam dixit. Eratosthenes autem dicit et virginibus Lesbiis dotem quam cuique relictam a parente nemo solverit, iussisse reddi, et inter eas constituisse petitionem.
– Hygini, Astronomica 2.24

Callimachi carmen nisi aliquot versus totum periit, sed Catulli carmen 66 est fere interpretatio Latina eiusdem poematis. Praeterea Alexander Pope saturam huius narrationis scripsit in carmine suo The Rape of the Lock ("De Comae Raptu").

Paulo post maritum deperitum (anno 221 a.C.n.), Berenice iussu filii sui Ptolemaei Philopatoris.

Cyrenaica urbs Euhesperides (hodie, vulgo, Benghazi), Berenica regina facta, nomen mutavit ad Berenicen.

Asteroides 653 Berenike, anno 1907 repertus, etiam nomen Berenices fert.

  1. Hanc fabulam narrat Iustinus in Epitoma Historiarum Philippicarum 26.3
  2. Aetia, lib. 4 fr. 110 ("Coma Berenices").
  3. Ut videtur Hyginus genealogiam Ptolemaeorum false concepit. Mos quidem fuit apud eos matrimonii incesti, sed Berenice II haud soror fuit Ptolemaei III.
Berenice II in nummo depicta

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Berenice II apud Egyptian Royal Genealogy (Anglice)
  • Berenice II apud livius.org (Anglice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • "Ptolemy III, Euergetes" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927)
  • Nino Marinone, Berenice: da Callimaco a Catullo. Boloniae, 1997