Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bellum contra terrorem

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bellum contra terrorem, etiam Bellum globale contra terrorismum appellatum, est internationale bellum quae post impetus 11 Septembris in Civitates Foederatas coepit.[1]

Tabula geographica viarum incursionis et maiorum effectionum et proeliorum Belli Iraquiensis.
Missilia Tomahawk ex USS Philippine Sea et USS Arleigh Burke, locos in Syria petientes, coniciuntur.
Tabula geographica divulgationem gregis Talibaniani in Afganiam ex portibus intra Pakistaniam ab anno 2002 ad annum 2006 monstrat.
Forma domus Usamae bin Ladin Abbottabad in oppido Pakistaniae, ubi die 2 Maii 2011 necatus est.

Georgius W. Bush, Praeses Civitatum Foederatarum, dictum War on Terror die 20 Septembris 2001 primum dixit, ex quo tempore eius magisterium et media Occidentalia hoc dictum adhibere solebant ad globalem luctationem militarem, politicam, legitimam, conceptualem promovendam contra organizationes terroristicas designatas et regimina eorum adiuvandorum accusata. Locutio primum ad civitates cum terrorismo Islamico consociatas adhibebatur, inter quas Alcaeda et organizationes similes.

Baracus Obama praeses anno 2013 nuntiavit Civitates Foederatas bellum contra terrorem non iam gerere, quia vis militaris certis hostibus adferenda est, potius quam belli rationes. Dixit, "Nostrum nisum definire debemus, non globale bellum contra terrorem sine fine, sed series nisuum pertinacium bene destinata ad certa violentorum assectatorum rerum novarum retia diruerenda quae Americae minantur."[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Schmitt et Shanker 2005.
  2. Anglice: "We must define our effort not as a boundless 'Global War on Terror', but rather as a series of persistent, targeted efforts to dismantle specific networks of violent extremists that threaten America" (Shinkman 2013).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Bellum contra terrorem spectant.