Barbara (sancta)

Barbara Heliopolitana vel Nicomediensis, saeculo incerto[1] mortua, est sancta Christiana, martyr, cuius memoria die 4 Decembris colitur (ab Ecclesia Orthodoxa 4 Decembris Calendario Iuliano, scilicet 17 Decembris Gregoriano).
Vita legendaria
[recensere | fontem recensere]Heliopoli Libanensi Barbara patre Dioscoro, Maximiani imperatoris amico, nata est. Pulchritudinis praecipuae causa Dioscorus filiam in turrem concludit, ubi Barbara meditans de Creatore unico cogitare incepit; postea cum nuptiarum causa pater in urbem egredi eam permisit, Barbara Christianos invenit et de fide eorum participavit. Hac re cognita Dioscorus iratus ad Martianum, qui urbem regebat, filiam adduxit, qui fidem reliquere iussit; Barbara negavit et multis tormentis passa denique a Dioscoro ipso decollata est. Sancta Iuliana Nicomediana, quae cum constantiam Barbarae vidisset Christiana facta est, cum ea occisa est. Dioscorus et Martianus post aliquot annos fulmine interfecti sunt.
Cultus
[recensere | fontem recensere]
Corpus eius sine capite in ecclesia cathedrali Reatina sub maiore altari colitur et illius urbis necnon eius dioecesis patrona praecipua est. Caput autem inter alias reliquias in oratorio Lateranensi ad Sancta Sanctorum nonnumquam osservari dicitur.[2]
Sancta Barbara veneratur speciali modo ab his qui frequenter in periculo mortis versantur, praesertim a metallicis. Unde et in Polonia fossores festum sanctae Barbarae (Polonice Barbórka) magna cum pompa celebrant; eodem die est dies festus geologorum. Unde et Barbara in patronam dioecesis Katowicensis electa est, quae regio in Silesia superiori locata, permultis carbonis fodinis abundat.[3]
Barbarea, genus plantarum angiospermarum e familia Cruciferarum, in eius honorem nominatum est.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- Vita sanctae Barbarae in Legenda aurea (caput 202, p. 898)
- De sancta Barbara ex Ökumenischen Heiligenlexikon (Theodisce)
- Barbarae Eusebio epistola e Heroidibus Eobani Hessi
- Hymni sanctae Barbarae