Publilius Syrus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publilius Syrus (falso etiam Publius Syrius; praenomen incognitum) fuit histrio ac mimographus saeculo primo a.C.n

A Gaio Plinio Secundo Syrum Antiochiae natum esse, unde servus Romam venisse traditur. Syrus quidem nomen servile originem eius indicans neque proprium suum fuisse constat. Nomen Publilius e servitute liberatus de ultimo domino suo accepit. Post liberationem mimos scribens et in maximis urbibus Italiae edens, quorum actionum ipse quoque particeps fuit, multum profecit. Anno 46 a.C. in certamine poetarum a Gaio Iulio Caesare posito adversarium suum, virum nobilem nomine Decimus Laberius, superavit. Ille quidem a Caesare in certamine participare coactus est.

Mimi Publilii Syri hodie ad unum omnes perditi sunt. Fama superstes e libro sententiarum eius nomine Sententiae orta est. Eae mox dignae erudiendo censae usque ad posteriorem Antiquitatem in scholis tractatae sunt. Hic liber ex fere 700 versibus iambicis vel trochaeicis litterarum ordine dispositis constat, qui sententias morales (e.g. "Multos timere debet, quem multi timent.") continent. Communis opinio est minus quam dimidiam partem sententiarum Publilio certe tribuendam esse. Imprimis Humanistae Sententiae veneratione coluerunt.

Opera eius variis manuscriptis mediaevalibus tradita sunt: Nostra tempestate adhuc exstant Collectio Palatina, Collectio Senecae, Caecilii Balbi collectio minor et maior, Collectio Turicensis, Collectio Frisingensis et Collectio Veronensis.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Otto Friedrich, ed., Publilii Syri Sententiae. Berolini, 1880; reimpressum 1964
  • Hermann Beckby, ed. et interpr., Publilius Syrus: Die Sprüche. Monaci, 1969

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Publilium Syrum spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Publilius Syrus apud Vicifontem.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!