Publius Pasidienus Firmus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Pasidienus Firmus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum annum fuit. Claudio imperatore regnante annis 45-47 proconsul provinciae Bithyniae et Ponti fuit, anno 65, cum Marcus Iulius Vestinus Atticus consul ordinarius a Nerone propter coniurationem Pisonis necatus esset, consul suffectus creatus est. Filius eius Lucius Pasidienus Firmus anno 75 etiam consul suffectus factus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 383-384