Atropatene

Atropatene (Persice آذربایجان Āẕarbāyjān; lingua Persica antiqua Ātṛpātakāna; lingua Persica media Ādurbādagān; Graece Ἀτροπατηνή) est historica Iraniae septentrionalis provincia. Provincias hodiernas Atropatenen Occidentalem, Atropatenen Orientalem, et Ardebiliam comprehendit.
Etymologia nominum
[recensere | fontem recensere]Nomen Atropatenes commemorat Atropaten, satrapam Imperii Persarum Achaemenidarum, qui serius Mediae satrapes sub Alexandro Magno fuit. Atropates nomen Graeca translitteratio Antiquae Iranianae, probabiliter Medae, compositi nominis (Sancto) Igne Protectus significantis est. Graecum nomen a Diodoro Siculo et Strabone memoratur. Graeci Atropatis regnum, quod Alexandro mortuo in regione condidit, Atropatenen vocaverunt; hodiernae civitatis Atropatenae ambitus autem potius antiquae regioni Albaniae respondet.[1] Parthi ex Atropatene fecerunt Āturpātakān, deinde Sassanidae[2] Ādurbādagān, ex quo hodierna nominis forma profecta est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Antiquitas
[recensere | fontem recensere]
Regio Achaemenidis regnantibus ad Mediam pertinebat, maxima incolarum pars erant Medi, caput Ecbatana. Regno Persico ab Alexandro III, rege Macedonum, everso tamen satrapes provinciae Achaemenidarum Mediae nomine Atropates, Persa nobilis, in officio permanebat, etsi antea copiis Medis praefuerat. Alexandro mortuo Media meridiana una cum Ecbatana ad imperium Seleucidarum venit, Mediam septentrionalem autem Atropates retinuit, qui regnum liberum ac domum regiam condidit. Ex auctore civitas Media Atropatene vocata est.
Medium aevum
[recensere | fontem recensere]Anno 636 Arabes regionem invaserunt.
Aevum modernum
[recensere | fontem recensere]Atropatene Safavidarum
[recensere | fontem recensere]Atropatene(en) provincia Imperii Safavidarum fuit.
Chanatus Atropatenes
[recensere | fontem recensere]
Post mortem Nadiri Sachi (Nādir Shāh), Atropatene fuit divisa in chanatus(en).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Wladimir Minorsky (1953), "Caucasica IV," Bulletin of the School of Oriental and African Studies 15 (no. 3): 504. Londinii: University of London.
- ↑ In textu geographico lingua Pahlavica conscripto nomine Shahrestānihā i Erānshahr.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Situs geographici et historici: Locus: 37°36′0″N 47°0′0″E • Store norske Lexikon |
|
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
