Atrium (architectura)

E Vicipaedia
Domus Romana cum atrio conrinthico
Atrium corinthicum in domo Romana Vasione Franciae

Atrium in architectura Romana fuit medium conclave domus, qualis in Imperio Romano late diffusa erat.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Notio „atrium“ forsitan a verbo ater, quod „fumo denigratum“ valet, deductum est. Hac opinione olim focus in atrio fuisse ponitur, a cuius fumo conclave atrum factum sit. Ex quo etiam liquet, quare scriptores Romani imagines maiorum commemorantes de "fumosis imaginibus" loquantur.[1]

Atrium domus Romanae[recensere | fontem recensere]

Atrium fuit conclave rectangulare media in domo situm, a quo conclavia adiacentia inita sunt. Familiae commorationi fuit; ibi imagines maiorum in armariis et supellex in cartibulis expositae sunt. Initio erat tectum sive testudinatum; a saeculo autem secundo a.C.n. Romani architecturam Graecam secuti partem tecti apertam relinquebant, per quod foramen compluvium dictum lux pluviaque intrarent; aqua in impluvio collecta in cisternam deducebatur.

Atrium in architectura post Imperium Romanum delapsum[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cic. Pis. 1.; Sen. ep. 44, 5

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Atria spectant.