Hagiopolis in Eichsfeldia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Hagiopolis in Eichsfeldia
Res apud Vicidata repertae:
Hagiopolis in Eichsfeldia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°22′39″N 10°8′4″E
Numerus incolarum: 17 105
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Хайльбад-Хайлигенштадт

Gestio

Procuratio superior: Eichsfeld

Geographia

Superficies: 61.57 chiliometrum quadratum, 62.26 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Husum, Heiden

Tabula aut despectus

Hagiopolis in Eichsfeldia: situs
Ecclesia Beatae Mariae Virginis

Hagiopolis in Eichsfeldia vel Thermae Hagiopoli seu Heiligenstadium[1] (Theodisce: Heilbad Heiligenstadt; sermone loci: Hälgnschdod[2]) est urbs in Thuringia sita in Eichsfeldia. Est caput circuli Eichsfeldiae. Quotannis fit in urbe Processio dominicae in Palmis notissima et maxima.

Historia[recensere | fontem recensere]

Heiligenstadium in Topograhia Hassiae anno 1655

Anno 973 Hagiopolis primo in actis descripta est imperatore Ottone. Iam anno 955 advocatia Hagiopolitana cum aliis Eichsfeldiae regionibus sub dominatione dioecesis Moguntinae venit. Una cum Erfordia urbs Hagiopolis partes graves in istis territoriis Moguntinis agebat. Anno 1228 fortificatio circumvallata indicatur. Anno 1294 privilegia incolis aucta sunt, qui episcopum Moguntinum auxiliatae erant contra Adolphum Nassovium. Thomas Müntzer animos Hagiopolitanorum efficaciter excitabat, declinationem oeconomicam et Bellum triginta annorum et expeditiones Napoleonis afferebant. Annus vere horribilis fuit 1802 cum regio catholicissima sub tyrannidem Borussicam coacta est. Iam unum annum post clauserunt maxime venerabile monasterium Augustinorum anno 960 a parochia Ecclesiae Deiparae fundatum.

Thermae[recensere | fontem recensere]

Anno 1929 thermae ad curationem secundum methodos Sebastianum Kneipp institutae erant; anno 1950 epitheton oppidi balnearis officialiter tributum est. Sanantur homines laborantes sive respiratione mala sive motionibus depravatis sive defectibus cardiovascularibus.

Res aspectabiliores et homines illustres[recensere | fontem recensere]

Oppido sunt tres ecclesiae Gothicae perpulchrae (Sancti Martini, Sanctae Mariae, Sancti Aegidii) et moenia sat bene servata. Aedificia generis Baroci, castellum saeculi XVIII administratorium, viridarium maximum quoque exstant. Antiquissimum monumentum Hagiopolitanum proelii Lipsiensis in viridario pro Henrico Heine nominato admirari potest.

Anno 1460 natus est Hagiopoli Tilman Riemenschneider sculptor inclutissimus, cui in museo regionali sectio magna dedicatur. Quod aedificium museale anno 1740 instituerant tamquam gymnasium novum a Societate Iesu alendum. Olim inter professores fuerat et Athanasius Kircherus explorator summus. In museo litterarum Theodorus Storm poeta honoratur qui Hagiopoli annis inter 1856 et 1865 iudicis munere fungebatur. Anno 1825 Henricus Heine hic baptizatus est. Ioannes Volfgangus Goethius, Carolus Fridericus Schinkel et fratres Grimm quoque hic versabantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Godefrido Henschio, Daniele Papebrochio, Francisco Baerto, Conrado Janningo: Acta Sanctorum Iunii. Tonus Tertia, Antwerpiae 1701, Latus 47: "Heiligenstadium et Hagiopolis"
  2. Erhard Müller: Die Ortsnamen des Kreises Heiligenstadt. Heilbad Heiligenstadt 1989, S. 22

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hagiopolim spectant.