Atalanta et Meleagros venatum eunt (Poussin)

E Vicipaedia
Nicolaus Poussin, "Atalanta et Meleagros venatum eunt", 1634-1639, pictura in textili

Atalanta et Meleagros venatum eunt est tabula a pictore Francogallo Poussin saeculo septimo decimo picta, hodie in Museo Pratensi servata.

De fabula ejusque interpretatione (Xavier Mata Oroval)[recensere | fontem recensere]

Ecce silva umbrosa, frequens arboribus. Mane est, albente caelo. Ecce deus semicaper Pan sive Faunus, qui sedet in suo fano, fortasse, et structis avenis cantat et intuetur solam feminam totius scaenae. Ecce quoque manus hominum plerumque nobilium (ut patet a vestimentis), et canes venatici et equi albi, e quibus eminent hi duo equi albi. Est magna alacritas et festinatio in scaena. Fere omnia et omnes in tabula picta vergunt ad sinistram partem, praeter unum canem qui dextrorsum aspicit, respicit ad suum dominum. Hi homines, qui hastas et arcus manibus tenent, eunt venatum aprum qui agros vastat. Dea venatrix Diana, quam hic in signo marmoreo videtis, miserat hunc aprum per agros Calydonis (quod est oppidum in Graecia, et vix cernitur in tabula Calydon). Miserat aprum, quia rex Calydonis, Oeneus, dederat primitias frugum Cereri, libaverat sua vina Baccho et oleum Minervae, sed deam Dianam, solam Dianam, rite non honoraverat. Tangit et ira deos: spreta Diana misit ultorem aprum per agros Calydonis. Aper erat maior tauro, ferocissimus, dentibus acutissimis; proculcabat segetes, saeviebat in pecudes, in pastores, in canes. Omnes populi diffugerunt et se in oppida receperunt. His de causis, coierunt una lecta manus iuvenum ut aprum venarentur, et ecce parant in nemus ire. Dux omnium fuit Meleagros, filius regis Calydonis, qui fortasse est hic vir qui media in tabula sedet in equo albo pulcherrimo. Inter comites notissimos numerantur Theseus, Iason, Castor Polluxque, Pelaeus, Laertes, et multi alii. Sed inter omnes eminet femina quaedam, tamquam vera Diana sive vera Minerva: est Atalanta. Atalanta fuit virgo ex Arcadia, quam parvulam ursa aluerat, quae cursu omnes vincebat. Pariter Meleagros Atalantam vidit, pariter adamavit, optavit, et voluit Atalantam invitare ad venatum, quamquam ceteri viri nolebant, immo vetabant. Sed vicit Meleagros et en habemus Atalantam galeatam, quae arcum laeva manu tenet, et pharetra pendet ex umero. Ergo una femina et multi viri venatum eunt in altos montes atque invia lustra, et omnes cupiunt suum reperire periculum, cupidine laudis, cupidine famae. Aper violentus sternit et fortissimos viros et canes. Sed prima omnium Atalanta, sagitta aprum configit et paulo post Meleagros feram interficit. Meleagros dat spolia, dat exuvias apri Atalantae, quia eam amat, et alii viri invident maxime et est in toto agmine murmur.

Nexus esterni[recensere | fontem recensere]